<<</>>>

NuméroB11940

Genre[non indiqué]

Date (précise)01/1234

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

Frère Eudes de La Roche, précepteur des maisons du Temple en France, déclare que les frères de la baillie de Troyes ont reçu à ferme perpétuelle des moines de Saint-Benoit-sur-Loire ce que ceux-ci possédaient à Héry et à Emechon (?) pour quinze setiers de blé par an, sous réserve toutefois des serfs de ces deux territoires.

Texte

Frater O. de Rupe, domorum militie Templi in Francia preceptor, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Universitati vestre significamus quod fratres nostri de bailliva Trecensi receperunt [ad] admodiationem perpetuam a monachis Sancti Benedicti quidquid ipsi monachi habebant apud Erri et Emechon et in finagio seu territorio earumdem villarum, in terris videlicet censibus, terragiis, custumiis, pratis necnon et in aliis omnibus juribus et commodis, exceptis corporibus hominum suorum quos sibi retinuerunt pro quindecim sextariis bladi ad mensuram Trecensem videlicet quatuor sextarios et dimidium siliginis et decem sextarios et dimidium avene et triginta solidos solvendos singulis annis in perpetuum a fratribus nostris dictis monachis vel eorum mandato, apud Erri in domo nostra, in vigilia Omnium Sanctorum. Sancitum etiam fuit et condictum quod nos non poterimus hominibus eorum auferre terras terragiables quandiu ipsi terragia persolvent. Nos igitur istam admodiationem ratam habentes et firmam presentes litteras fecimus confici et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini 1233, mense januario.

Notes

Numéro CBMA : 12290 date retenue : nouveau style

Bibliographie

PROU (M.), VIDIER (A.), Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire, Paris, tome 2, 1912, p. , n° CCCCLXXVII (Documents publiés par la Société archéologique du Gâtinais ; 6).

Source de l'édition

Orléans, AD du Loiret, H 22 (anc. H 30), cartulaire B de Saint-Benoît-sur-Loire (XVIIIe s.), n.  557, p. 299. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°266681 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte266681/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.