Innocent 6 pape

<<</>>>

NuméroB10928

Genrebulle

Date (précise)25/09/1355

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Innocent 6 pape

Bénéficiaire

Regeste

BULLA INNOCENTII PAPÆ VI. per quam confirmat judicium Petri Episcopi Prænestini et Cardinalis, per quod Abbas et Conventus Monasterii sancti Sequani Ordinis sancti Benedicti Lingonen. Diœc. tenentur singulis annis in festo omnium Sanctorum solvere Abbati et Conventui Clun. pensionem quinquaginta florenorum auri.

Texte

Innocentius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. His, quæ judicio sunt vel concordia terminata, ut firma et illibata persistant, et ne in recidivæ contentionis scrupulum futuris relabantur temporibus, libenter adjicimus Apostolici muniminis firmitatem. Dudum siquidem inter dilectos filios Andruinum Cluniacensem, et Philippum sancti Sequani Ordinis sancti Benedicti, Matisconensis, et Lingonensis Diœcesum Monasteriorum Abbates, et eorumdem Monasteriorum Conventus super eo, quod iidem Abbas et Conventus dicti Monasterii Cluniacensis dicebant, et asserebant præfatum Monasterium sancti Sequani, cum omnibus membris suis prætextu cujusdam annexionis olim factæ de dicto Monasterio sancti Sequani cum membris prædictis Cluniacensi Ordini, per felicis recordationis Bonifacium Papam VIII. prædecessorem nostrum, eisdem Abbati et Conventui præfati Monasterii Cluniacensis fore subjectum; necnon et quorumdam debitorum in quibus dicti Abbas et Conventus ejusdem Monasterii Clun. asserebant præfatum Monasterium sancti Sequani eis fore efficaciter obligatum: dictis verò Abbate et Conventu Monasterii sancti Sequani prædicti in contrarium asserentibus, materia quæstionis exorta, ipsaque ad aures nostras deducta, nos venerabilem fratrem nostrum Petrum Episcopum Prænestinum eisdem partibus super quæstionibus ipsis, et dependentibus, et emergentibus ab eisdem dedimus auditorem, tractatorem, ordinatorem, et amicabilem compositorem; in quem cum postmodum per procuratores partium prædictarum idoneos, et ad hoc ab eisdem partibus specialem potestatem habentes, fuisset hinc inde etiam de voluntate et consensu nostro unanimiter et concorditer compromissum, præfatus Episcopus auditis et intellectis juribus et allegationibus utriusque partis, pro bono pacis et concordiæ, et de voluntate et assensu earumdem partium, super eisdem quæstionibus ordinavit, et pronunciavit, et æquum inter partes ipsas arbitrium promulgavit, prout in instrumento publico sigillo præfati Episcopi signato, cujus tenorem de verbo ad verbum præsentibus inseri fecimus, plenius continetur. Quare pro parte Abbatum et Conventuum prædictorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut ordinationem, pronunciationem, et arbitrium prædicta confirmare ex certa scientia auctoritate Apostolica dignaremur. Nos igitur ipsorum Abbatum et Conventuum in hac parte supplicationibus inclinati, ordinationem, et pronunciationem, et arbitrium prædicta rata habentes et grata, ea omnia et singula auctoritate Apostolica ex certa scientia confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnem defectum, si quis forsan intervenerit in præmissis. Tenor verò dicti instrumenti talis est. In Christi nomine amen. Dudum inter venerabiles et Religiosos viros Androynum Abbatem et Conventum Monasterii Cluniacensis, Rom. Ecclesiæ immediatè subjecti, ex una parte, et Philippum Abbatem et Conventum Monasterii sancti Sequani Ordinis sancti Benedicti, Matisconensis et Lingonensis Diœcesum, ex altera, super eo videlicet quod Abbas et Conventus Monasterii Cluniacensis prædicti dicebant, et asserebant prædictum Monasterium sancti Sequani, cum omnibus membris suis, prætextu cujusdem annexionis olim factæ de dicto Monasterio S. Sequani cum omnibus membris suis Clun. Ordini, per felicis recordationis Bonifacium Papam VIII. sibi fore subjectum, necnon et quorumdam debitorum, in quibus dicti Abbas et conventus Clun. præfatum Monasterium S. Sequani asserebant sibi efficaciter obligatum; præfatis S. Sequani Abbate et Conventu in contrarium asserentibus, exorta materia quæstionis, ipsaque ad aures et notitiam sanctissimi Patris et Domini nostri Domini Innocentii divina providentia Papæ VI. pro parte ipsorum Abbatum et Conventuum deducta, idem Dominus Papa oraculo vivæ vocis nos Petrum miseratione divina Episcopum Prænestinum super causa ipsa et dependentibus, et emergentibus ab eadem dedit eisdem partibus auditorem, tractatorem, ordinatorem, et amicabilem compositorem. Venientibus igitur postmodùm et personaliter comparentibus coram nobis fratre Regnaudo Chapote Priore Prioratus de Condorceio dicti Ordinis Cluniacensis, et Ebrardo de Selongeyo, Diensis, et Lingonensis Diœcesum in Romana curia Procuratoribus Cluniacensis, et sancti Sequani Monasteriorum ipsorum, Abbatum, et conventuum prædictorum Procuratoribus ad infra scripta specialem potestatem habentibus, prout de potestate hujusmodi constat per publica instrumenta scripta, sumpta, et signata manibus Notariorum de quibus fit mentio in eisdem; quorum tenores inferius continentur: iidem Procuratores procuratorio nomine quo supra, eorum videlicet quibus pro parte sua, de voluntate, et consensu Domini Papæ præfati de omnibus litibus, et quæstionibus, ac controversiis, quæ occasione prædicta inter ipsos Abbates et conventus verterentur, vel verti possent in futurum in nos tanquam in arbitratorem, et amicabilem compositorem et dispositorem unanimiter et concorditer compromiserunt dantes nobis plenariam potestatem ordinandi, componendi, statuendi, condemnandi, et absolvendi, etiam ordinario judicio non servato, dando vel concedendo de jure unius partis alteri, prout nobis videretur, promittentesque pronunciationem, laudum, et ordinationem nostram emologare et acceptam habere, tenere, et observare, et adimplere, et non contrafacere, vel venire aliqua ratione, vel causa, de jure, vel de facto, prout hæc in instrumento publico inde sumpto, et signato per magistrum Petrum de Mossaco auctoritate Apostolica notarium publicum tenoris infra scripti continentur. Nos autem Petrus Episcopus auditor, arbitrator, et amicabilis compositor prædictus auditis, et intellectis juribus, et allegationibus utrisque partis, omnibusque aliis et singulis, quæ dicere et allegare voluerunt coram nobis demum attentis allegatis et confessatis hinc inde, pro bono pacis et concordiæ, de voluntate et assensu dictarum partium ordinamus et pronunciamus in hunc modum. Videlicet quod Monasterium sancti Sequani prædictum, cum omnibus Prioratibus; administrationibus, et cæteris membris suis ac Monachis, et conversis, et aliis personis degentibus in eisdem, ab annexione et subjectione dicti Ordinis Cluniacensis perpetuis temporibus sit liberum: quodque propter debita prædicta, ac damna gravia, expensasque magnas, quas Monasterium Cluniacense præfatum sustinuit occasione prædictorum, iidem Abbas et conventus Monasterii sancti Sequani ad annuum censum seu pensionem quadraginta florenorum boni et puri auri cugni floreni, et legitimi ponderis, præfatis Abbati et conventui Clun. Prima die mensis Novembris, in Prioratu de Trovando Ordinis Cluniacensis et Lingonensis Diœcesis prædictæ Priori dicti loci vel alteri super hoc ab Abbate Cluniac. qui pro tempore fuerit, specialiter deputato, annis singulis persolvendam perpetuò teneantur: quod quotiescumque in hujusmodi census, seu pensionis in eisdem loco, et termino solutione cessatum extiterit, prædicti Abbas excommunicationis, et conventus ipsius Monasterii S. Sequani suspensionis sententias incurrant, ipsumque Monasterium S. Sequani Ecclesiastico interdicto subjaceat ipso facto. Hoc tamen adjecto, quod quandocumque Abbas et conventus Monasterii sancti Sequani præfati assignaverint realiter et cum effectu sæpedictis Abbati et conventui Cluniacensis Monasterii, in Regno, Franciæ, in loco bono et congruo à Monasterio sancti Sequani, vel Cluniacensi ultra quinque leucas non distanti, redditus in locis contiguis, æquivalentes consideratis omnibus prælibatæ annuæ pensioni, sufficienter amortisatos, præmissorum Abbatis et conventus sancti Sequani patentibus, ac aliis sufficientibus litteris super traditione, et assignatione hujusmodi, ac ipsorum reddituum evectione confectis, ac ipsis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis tradentis, eo ipso dicti Abbas et conventus Monasterii sancti Sequani, et ipsorum Monasterium à dicto censu, seu pensione annua quadraginta florenorum sint liberi penitus et immunes. Et insuper quod si super subjectione hujusmodi quibuscumque temporibus in futurum contingat aliquod Privilegium Monasterio Cluniacensi motu proprio concedi; seu per ipsum Monasterium quomodolibet obtineri, propter quod dictum Monasterium Cluniacense, seu Abbas et conventus ipsius, qui fuerint pro tempore, vendicent dictam Monasterium sancti Sequani sibi fore subjectum, seu alias quomodolibet annexatum; extunc Monasterium ipsum sancti Sequani ad dictum censum seu pensionem solvendam nullatenus teneatur, redditusque, si qui fuerint loco census seu pensionis hujusmodi assignati, ad dictum Monasterium sancti Sequani liberè revertantur, quibuscumque constitutionibus statutis, litteris, seu Privilegiis, et consuetudinibus in contrarium editis nequaquam obstantibus. Quam pronunciationem, diffinitionem, arbitrium, compositionem, statutum, seu laudum, et omnia et singula suprà scripta partes prædictæ, et ipsarum quælibet emologaverunt, approbaverunt, et acceptaverunt, ipsamque ratam et gratam habuerunt, promiseruntque partes ipsæ prædicta omnia, et singula firma, et rata habere perpetuo et tenere, et non contra facere, vel venire aliqua ratione, vel causa seu ingenio, renunciantes omni juris civilis et canonici beneficio, legum et canonum auxilio indulto, vel indulgendo, quod suffragari eis posset, vel deberet in hac parte, quominus omnia et singula suprascripta adimpleantur, et observentur; et juraverunt omnia et singula ad sancta Dei Evangelia in animas dominorum suorum tenere perpetuò et servare, et non contra facere, vel venire publicè, vel occultè. In quorum fidem et testimonium præsentes nostras litteras, seu publicum instrumentum per Notarium infrascriptum publicari mandavimus, nostrique sigilli fecimus appensione muniri. Datum et actum apud Villam-novam, Avenionensis Diœcesis, in domo habitationis nostræ sub anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, Indictione octava, die decima tertia mensis Aprilis. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Innocentii Pap? VI. anno III. præsentibus venerabilibus in Christo Patribus Dominis Petro Dei gratia Episcopo Castrensi, et Ubaldo Abbate Monasterii sancti Benedicti de Galdo Ordinis ejusdem sancti, et Raymundo de sancta Gemma Decano de Barlatio, et Guillelmo de sancto Germano Rectore de Diopertolæ Ecclesiarum ........ Castrensis, et Montis Albanensis Diœcesum, testibus ad præmissa vocatis specialiter et rogatis. Tenor verò instrumenti compromissi, de quo suprà fit mentio, et in quo etiam tenores procurationum partium prædictarum sunt inserti, talis est. In nomine Domini amen, etc. Quæ hic omittuntur, brevitatis causa. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, et suppletionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Villam-novam Avenionensis Diœcesis. VII. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno III.

Notes

Numéro CBMA : 11109

Bibliographie

SIMON (P.), Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon, Jullieron, 1680, p. 178, col. 2-180, col. 1.

Source de l'édition

Paris, BNF, collection Moreau, 142-117, n. 6 (copie)

Comment citer cette notice

Acte n°265669 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte265669/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.