<<</>>>

NuméroB08557

Genre[non indiqué]

Date (précise)05/08/1193

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

TRAITÉ ENTRE LES TEMPLIERS DE COULOURS ET LES MOINES DE VAULUISANT. Frère Raoul de Montletard, procureur des Templiers en France, rapporte le traité qu’il a fait entre les templiers de Coulours et les habitants de ce lieu, d’une part, et les moines de Vauluisant, de l’autre, au sujet du pâturage dans les bois de Cérilly et des Loges, et de la glandée et de l’usage des chemins. La charte fut lue au peuple dans l’église de Coulours.

Texte

Ego frater Radulphus de Monteletardi, tunc temporis domorum Templi in Francia humilis procurator, notum facio presentibus et futuris quod, cum inter monachos Vallis-Lucentis et fratres nostros de Coloors et homines ejusdem ville diu contentio versaretur, super pasturis nemorum de Cirelliaco et de Logiis, et glande et quibusdam viis, in hanc compositionem pacis convenimus: De viis unde erat contentio, tantum due stabunt, una que tendit a Villa-Mauri apud Joviniacum, altera a Coloors apud Arciam et semita que est inter duas terras a domo leprosorum de Coloors, usque ad boscum. Clausura pratorum que sunt ante portam grangie de Logiis remanebit fratribus de Valle-Lucenti libera a viis et pasturis. In propriis nemoribus eorumdem fratrum et planis que pertinent ad grangias de Logiis et de Cereliaco, dicti fratres Templi et homines de Coloors sine contradictione pasturas habebunt ad omnia pecora sua communiter, ita quod non fodietur terra ab hominibus pro fulcheria ad opus porcorum, sed quantum per se capere poterunt porci sive alia pecora ibi capient. In prata que sunt extra clausuram non intrabunt pecora a medio marcio usque ad quindenam Sancti-Johannis-Baptiste, nisi infra terminum illum secta fuerint prata; et si secta fuerint libere intrare poterunt. In tempore glandis, porci unius anni, vel ultra, pro pasnagio quatuor donabunt denarios; porci infra annum, duos denarios; lactentes vero porci nichil pro pasnagio donabunt. Et si forte contentio habeatur de porco, cujus sit etatis, in probatione ejus cujus erit habebitur. Capre quoque non intrabunt boscum a festo Sancti-Remigii usque ad Purificationem Beate-Marie; et, si intraverint, ad modum porcorum, pasnagium reddent. Boves et alia pecora omnia, preter porcos et capras, omni tempore libere et sine contradictione pasturas intrabunt. Fratres etiam de Valle-Lucenti predicta nemora extirpare, eradicare, arare, vendere poterunt et donare, salvis pasturis dictorum templariorum. Pro hiis itaque rebus, homines de Coloors fratribus de Valle-Lucenti, singulis annis, in domo de Cereliaco, XX solidos Pruvinensis monete in octabis Sancti-Remigii donabunt. Et, si ipso die non reddantur, deinceps reddi tenebuntur cum lege quinque solidos, et fratres de Valle-Lucente capere poterunt in dictis pasturis pecora hominum de Coloors pro denariis illis et de lege. Hec compositio in ecclesia de Coloors, audiente populo est recitata, et ab ipso laudata; et ut hoc ratum et inconcussum habeatur, ego, frater Radulfus de Monteletardi, domorum Templi tunc temporis in Francia procurator communis, assensu capituli, cartam istam sigilli nostri impressione roboravi. Actum est hoc, anno incarnati Verbi Mº Cº nonagesimo tercio, nonas Augusti.

Notes

Numéro CBMA : 8610

Bibliographie

QUANTIN (Maximilien), Cartulaire général de l'Yonne, Recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, publié par la Société des sciences historiques et naturelles de l'Yonne, Auxerre, Perriquet, 1854-1860, tome 2, p. , n° CDXLIV.

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9901, cartulaire de Vauluisant (cartulaire n. 152, p. 136 et 137), fol. LXXVIIIr. et v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°263298 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte263298/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.