Adrien 4 pape

<<</>>>

NuméroB08093

Genrebulle

Date (précise)08/04/1156

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Adrien 4 pape

Bénéficiaire

Regeste

BULLE DU PAPE ADRIEN IV POUR L’ABBAYE SAINT-GERMAIN D’AUXERRE. Le pape s’adressant à l’abbé Ardouin, lui défend de se servir, à l’avenir, de l’épreuve par le duel pour le jugement des procès: mauvaise coutume qu’il proclame contraire aux bonnes mœurs et à la raison divine et humaine. Il ordonne que désormais quiconque intentera un procès à l’abbaye, devra prouver son droit par témoins, raison et justice, sinon sa réclamation sera de nulle valeur.

Texte

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Arduino, abbati monasterii Sancti-Germani Autisiodorensis, ejusque successoribus regulariter substituendis imperpetuum. Universarum ecclesiarum curam sollicitudinemque gerentes, sicut in eis quæ ad honorem Dei ac salutem fidelium pertinere viderimus instituere, ita quæ corrigenda fuerint, tota corrigere attentione debemus, ut, evulsis dumis et infructuosis fruticibus amputatis, grata fœcunditate virtutum ecclesia Dei valeat redolere. Hoc nimirum intuitu, pravam et detestabilem consuetudinem, quæ aliquando tempore apud vos viguit viribus carere decernimus; nulla etenim ratione, seu bonis moribus nititur quod temporibus antecessorum vestrorum apud Sanctum-Germanum Autisiodorensem per eorum incuriam inolevit, ut si quis adversum vos querimoniam movens agere cœpit, si forte propositam actionem ejus, sive vera, sive falsa sit, te negare contigerit, quemcumque maluerit de vestra, vel ecclesiæ familia ex prava illa consuetudine eligit; et si is qui eligitur, licet abjectus atque vilissimus et alteri parti plusquam tibi forsitam favens, quod affirmat adversarius affirmaverit, nulla alia legitima probatione intercedente, contra vos obtinet quod intendit. Si vero is quem adversarius vester elegerat, quod ipse confitetur et affirmat, se scire negaverit, eum ad subeunda duelli certamina provocat et sive in eo certamine victus fuerit, sive discrimen oblatæ pugnæ subire recusaverit, ex eadem improba consuetudine nihilominus obtinet. Et nos igitur, tam nefariam consuetudinem, cum neque bonis moribus, neque divina vel humana ratione subsistat, in irritum ducimus et apostolica auctoritate damnamus; statuentes ut quisquis ille est, qui deinceps contra vos actionem suam intenderit, nisi per legitimos testes et probationem rationi atque justitiæ congruam vos convicerit, ab actione proposita cadat, nec contra vos, obtentu cujuslibet usus, quod intendit obtineat. Si quis sane huic nostræ constitutioni obviare tentaverit, donec præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, ab ecclesiarum liminibus penitus arceatur, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu-Christi alienus fiat, atque in extremo examine, districtæ ultioni subjaceat, amen. Datum Beneventi, sexto idus aprilis, Incarnationis dominicæ anno Mº Cº Lº VIº; pontificatus vero domni Adriani papæ IV, anno secundo.

Notes

Numéro CBMA : 8146

Bibliographie

QUANTIN (Maximilien), Cartulaire général de l'Yonne, Recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, publié par la Société des sciences historiques et naturelles de l'Yonne, Auxerre, Perriquet, 1854-1860, tome 1, p. , n° CCCLXXIX.

Source de l'édition

Auxerre, BM, ms. 127 (D. Viole, histoire des évêques d'Auxerre), t. III, p. 229 (copie d'érudit)

Comment citer cette notice

Acte n°262834 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte262834/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.