Guillaume 2 comte d'Auxerre de Tonnerre et de Nevers

<<</>>>

NuméroB07849

Genre[non indiqué]

Date (précise)1123

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Guillaume 2 comte d'Auxerre de Tonnerre et de Nevers

Bénéficiaire

Regeste

SENTENCE PRONONCÉE PAR GUILLAUME II, COMTE DE NEVERS, ET CONTENANT ACCORD ENTRE L’ABBAYE DE MOLÊME ET HUGUES LE GROS. Le comte, tenant un plaid à Lézinnes, déclare avoir rendu un jugement entre Atton, prieur de Molême, d’une part, et Hugues le Gros, de Mailly, et ses cousins Rainaud et Guillaume, de l’autre, au sujet de la terre de Lucy-sur-Cure, que ceux-ci avaient vendue depuis longtemps à l’abbaye de Molême et qu’ils lui réclamaient alors; et relativement au droit de pâturage, sur le territoire d’Arcy, pour les hommes du monastère demeurant à Lucy. Le prieur et les moines se soumettent à payer, à Hugues le Gros, 60 sous, moyennant quoi il renonçe à ses prétentions sur Lucy, et régle l’exercice du droit de pâturage des habitants de ce village. Ce plaid fut tenu en présence d’un grand nombre de personnes.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis. Res gestas memorie tradere, cartarumque testimonio confirmare, legum sancit auctoritas, magnaque mortalibus esse videtur utilitas. Unde ego Wilegmus, Nivernensium comes, notum facio, carteque hujus testimonio confirmo placitum fuisse in presentia mei, apud Lisigniacum, inter Atonem priorem Molismensis ecclesie, et Hugonem Grossum de Malliaco, et cognatos suos Rainaldum et Wilegmum, de terra Lissiaci, quam longo ante tempore monachis Molismensibus vendiderant, et tunc calumpniabantur; et de pastura Arsiaci, quam homines S. Marie Molismensis de Lissiaco usque tunc sese usuaria consuetudine habuisse asserebant. Tandem, Deo volente, et quibusdam probis et sapientibus viris mecum elaborantibus, per manum meam res hec ducta est ibidem ad finem et concordiam: concessit etenim prior et monachi qui cum eo erant, se sexaginta solidos Hugoni Grosso, et Rainardo et Wilegmo, termino constituto, daturos; et ipsi concesserunt et laudaverunt terram Lissiaci, quam prius vendiderant et tunc calumpniabantur, ecclesie Molismensi et monachis ejusdem ecclesie perpetua possessione habendam. Pasturam quoque Arsiaci quam homines de Lissiaco se tenuisse usuaria consuetudine asserebant, concesserunt et laudaverunt eis ad usum et consuetudinem aliarum villarum circumjacentium: videlicet, ut non pascant messes nec prata in ripa fluminis sita, eis temporibus quibus pascenda non sunt; nec nemora, dum pastio in eis erit, donec porci ingrediantur; hoc excepto quod non pascent fenum in nemoribus factum, jacens ad terram, si forte contigerit usque ad quindecim dies jacere; post quindecim vero dies non cavebunt; cumulatum vero fenum omni tempore cavebunt. Testes autem hujus rei sunt, ex parte mea, Siguinus de Turricula, Rainaldus Helie, Wilegmus de Talia, Biturensis, Ricardus de Moncellis, Hugo frater suus. Ex parte vero monachorum, Jonas Autissiodorensis canonicus, Hugo de Tilio, Josbertus Capellus, et Johannes filius suus, Hugo Ricardus, Ursus Veredarius, Giraudus de Signiliaco, Dodo de S. Mamertino; et homines S. Marie: Martinus major et Robertus frater ejus, Umbertus cognatus eorum, Wilegmus filius Umberti, Martinus filius Gauterii. Ex parte autem Hugonis Grossi et Rainaldi et Wilegmi, Jocelinus gener Hugonis, Siguinus Farsitus, Gaufridus de Gurgiaco, Damianus de Malliaco, Arnulfus miles Hugonis, Rainaldus major Hugonis de Arsiaco, Constantius major Rainaldi et Wilegmi. Laudaverunt etiam hoc idem postea, in presentia mei, apud Malliacum, uxor Hugonis Nazaria et filius eorum Gaufridus, et uxor Rainaldi Vindemoldis, et uxor Wilegmi Tecia. Et hujus rei testes sunt, ex parte mea, Siguinus de Castellione, Wilegmus de Talia; ex parte vero monachorum, Hugo de Tilio, Robertus de Fonteneto, Martinus major, Robertus frater suus, Umbertus cognatus eorum; ex parte vero illarum mariti sui, Hugo, Rainaldus, Wilegmus; item, Siguinus Farsitus, Ogerius serviens Hugonis. Hoc autem factum est anno ab Incarnatione Domini M. CXXXIII, Hugone Autissiodorensi presule, Ludovico Philippi filio rege, Wilegmo consule, Jona cancellario.

Notes

Numéro CBMA : 7902

Bibliographie

QUANTIN (Maximilien), Cartulaire général de l'Yonne, Recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, publié par la Société des sciences historiques et naturelles de l'Yonne, Auxerre, Perriquet, 1854-1860, tome 1, p. , n° CXXXVI.

Source de l'édition

Auxerre, AD Yonne, cartulaire du prieuré Saint-Gervais d'Auxerre (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°262590 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte262590/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.