Carloman 2 roi des Francs

<<</>>>

NuméroB07245

Genrediplôme

Date (précise)12/01/0881

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Carloman 2 roi des Francs

Bénéficiaire

Regeste

De Curte villa super Ligerim sancto Cyrico reddita Diplôme de Carloman, accordant à l’évêque de Nevers, Abbon, la restitution d’une villa à Cours sur la Loire, près Patinges, composée de 30 manses, saisie autrefois sur l’Eglise de Nevers. Le conseil du Palais consulté, Carloman rendit la villa en toute propriété au chapitre. Sceau royal.

Texte

In nomine Domini Dei eterni et salvatoris nostri Jesu Christi Karlomannus gratia Dei rex. Si regia sollicitudo ea procuret que ad instaurationem sancte ecclesie catholice pertinere noscuntur, procul dubio magnum regii culminis statum preparare probatur et non solum in presenti stabilimentum regni corroborat, sed etiam in futuro premium eterne retributionis conciliat. Qua de re notum esse volumus omnium fidelium Dei atque nostrorum presentium scilicet atque futurorum industrie, quod nostram adiens mansuetudinem, venerabilis vir et deo dignus Abbo, Nevernorum episcopus, innotuit quandam villam vocabulo Curtem, cum omnibus appendiciis suis sitam in pago Nevernense, in vicaria Patiniacense super fluvium Ligeris, triginta mansos in se habentem, que debebat deservire ecclesie sancti Cyrici Neverno site, ipsi dicto amabili episcopo commisse, postulans ut eamdem villam, cum omnibus appendiciis suis, ecclesie sibi commisse, nostra liberalitas restitueret, quod ab externis in beneficium diu possessa fuerat. Agentes itaque commune consilium cum proceribus atque primoribus palatii nostri decrevimus ejus annuere precibus et tam pro nostra quam pro patrum nostrorum indulgentia predictam villam cum omnibus appendiciis suis sancte matri ecclesie Nevernis per preceptum nostræ aucthoritatis reddidimus. Habeat itaque predicta mater ecclesia potestatem facere ex illa quicquid potius elegerit jure ecclesiastico, sive in usus pauperum vel alimonias clericorum aut ecclesie servitorum, prout canonica docuerunt instituta. Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum inviolabilem obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus. Signum Karlomanni gioriosissimi regis (monogramme). Actum apud villam Caciacum pridie idus Januarii, indictione decima quarta, anno tertio regni Karlomanni gloriosissimi regis. Norbertus notarius ad vicem wgardi recognovit.

Notes

Numéro CBMA : 7277

Bibliographie

LESPINASSE (R.), Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers, Paris, 1916, p. 29-30, n° 14.

Source de l'édition

Paris, BNF, collection Gaignières. lat. 9207, fol. 8 v., ch. XIII (copie)

Comment citer cette notice

Acte n°261986 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte261986/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.