Louis 7 le jeune roi de France

<<</>>>

NuméroB05646

Genrediplôme

Date (précise)03/11/1166

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Louis 7 le jeune roi de France

Bénéficiaire

Regeste

DIPLOMA LUDOVICI [VII], FRANCORUM REGIS, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM DE AMBERTA.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, gratia Dei Francorum rex. Inter cetera que famosissime domui Cluniacensi monasterii ab antecessoribus probate caritatis viris collata esse dinoscuntur, in subjectione Cluniacensium domum Amberte ditioni nostre subjectam, que quondam abbatia fuit, dono illustrium virorum Bernardi et Theodeberti, fratris sui, redactam esse cognovimus. Ut majoris religionis forma insigniretur, familiaris autem noster frater Theobaudus, Cluniacensis prior, nostram adiit excellentiam et quia, guerris in patria undique surgentibus, mali homines ecclesias opprimere nitebantur et earum bona dissipare, de confirmandis possessionibus Amberte, nos humiliter exoravit. Quem sane tum propter reverentiam religionis sue, tum propter mutue familiaritatis debitum impeticione (sic) sua exaudire curavimus. Noverint itaque universi presentes et futuri, quoniam donum et helemosinam, quam vir magnus bone memorie Bernardus, cum jam dicto fratre suo Theoberto, domui Cluniacensi fecit de Amberta et de ejusdem æcclesiæ possessionibus, sicut confirmatum est per preceptum gloriosissimi augusti regis Ludovici, nostri antecessoris, nosque eidem æcclesiæ et magnifico abbati Stephano, per manum donni Artaldi, prioris de Amberta, eandem elemosinam cum omni edificio et cuncta familia, servis scilicet et ancillis, mancipiis utriusque sexus et ætatis, cum vineis, campis, pratis, silvis, curtiferis, viridigariis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, farinariis, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesitis et inquerendis, cum omni integritate mobili et immobili confirmantes, concedimus ut predicta æcclesia de Amberta omnes possessiones, quas nunc habet aut in futuro, sive nostra liberalitate, sive quorumlibet largitione adquisitura est in quibuscunque pagis vel vicariis consisterint, sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideat perpetualiter et vendicet. Preterea homines suos liberos ac servos suos nemo sine ipsius permissione distringat. De silvis autem et de exartis, ubi partem habet, nullus nisi per voluntatem illius terraticum accipiat, æcclesias etiam suas, cum omnibus decimis suis terrarumque appendiciis, quarum hec sunt nomina, teneat et possideat: Prima æcclesia de Amberta, in honore sancti Martini est consecrata, et capella in honore sancti Nicetii; æcclesia de Torziaco, in honore sancti Hypoliti, et capella in honore sancti Martini; æcclesia de Mabliaco, in honore sancte Mariæ; æcclesia Sancti Abundi Vetuli et capella in castro; æcclesia de Ronesion in honore sancti Petri; æcclesia in honore sancti Andreæ; æcclesia in honore sancti Germani; æcclesia in honore sancti Ferreoli, et capella de Espinatia; æcclesia de Vivent, in honore sancti Stephani; æcclesia de Arzu, in honore sancti Salvatoris; æcclesia de Changiaco, in honore matris Christi, et capella de hospitali, in honore sancte Mariæ Magdalene; æcclesia de Anda, et capella de Bosco, in honore sancti Petri; et pars quedam æcclesie in honore sancte Mariæ. In Christi vero nomine precipimus et contestamur, ut nunquam alicui, nisi domino abbati et sancto conventui æcclesie Cluniacensis aliquo modo subiciatur, set juxta traditionem quam nostris diebus tenere videtur, ei vivere liceat, ea scilicet racione ut rectores predicti monasterii ipsas res teneant, possideant, ordinent secundum dispositionem sui loci, in alimonia videlicet et stipendio de necessitate Christi servorum inibi Deo et sanctis ejus servientium. Horum itaque nostra confirmatio ut apud omnes ratissima abeatur, presentem paginam sigilli nostri auctoritate muniri fecimus, subter inscripto nominis nostri karactere. Actum publice Parisius, anno incarnati Verbi millesimo centesimo sexagesimo sexto, regni vero nostri XXXº, Philippi filii nostri secundo, astantibus impalatio (sic) nostro, quorum apposita sunt nomina et signa: S. comitis Blesensis Theobaudi. S. Guidonis, buticularii. S. Matthei, camerarii. S. Radulfi, constabularii. (Monogramme.) Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionis, tercio nonas novembris, feria quinta. (Trace du sceau.)

Notes

Numéro CBMA : 5661

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 5 : 1091-1210, Paris, Imprimerie nationale, 1894, p. 573-575, n° 4224 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection de Bourgogne, n. 259 (original)

Comment citer cette notice

Acte n°260387 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte260387/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.