Alexandre 3 pape

<<</>>>

NuméroB05636

Genrebulle

Date (fourchette)entre 18/07/1163 et 28/07/1163

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Alexandre 3 pape

Bénéficiaire

Regeste

EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, AD HUMBERTUM DE BELLOJOCO ET AD FORENSEM ET MATISCONENSEM COMITES ALIOSQUE NOBILES VIROS, QUA GRATULATUR DE PACE JURATA INTER EOS ET CLUNIACENSEM ECCLESIAM, ATQUE INDULGENTIAS CONCEDIT. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III. ad Humbertum Dominum de Belloioco, et ad Forensem et Matisconensem Comites, aliosque quamplures viros nobiles, quibus gratulatur super pace per eos Cluniacensibus firmata et jurata, atque indulgentias concedit.

Texte

[Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris Humberto de Bello-joco et filiis ejus Comiti Forensi, Comiti Matisconensi Joceranno Grosso, Hugone de Berziaco, Hugone de Sarciaco, et cæteris, qui Cluniacensis Ecclesiæ pacem juratam conservaverint, salutem et Apostolicam benedictionem. Et præsentis vitæ commodum, et æternæ felicitatis vobis cumulatis augmentum, si pacem diligenter colitis, et eam præsertim cum sacris Ecclesiis tenetis inviolabiliter et servatis. Sicut enim impossibile comprobatur, ut sine pace Deo aliquis placeat; ita non potest fieri quod pacis fructus in his, qui eam curaverint observare, vilescat: cum et hic eis emolumenta gratissima pariat, et præmium in futurum æternæ suavitatis acquirat. Cum igitur vobis utriusque vitæ felicitatem intimo affectu paternæ caritatis optemus, nobilitatem vestram per Apostolica scripta rogamus, monemus, et exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis peccatorum injungimus, quatinus id, quod de Cluniacensis Ecclesiæ pace fecistis, firmum penitus et immutabile teneatis, atque ad eamdem pacem et ampliandam intendatis propensius, et summoperè laboretis ut ex eo, quod pro pacis bono feceritis, æternæ quietis gaudia volente Domino consequi valeatis. Nos autem, tam vobis, quàm aliis, qui prædictæ Cluniacensi Ecclesiæ, et his quæ ad eam pertinent Ecclesiis, atque personis Ecclesiasticis continuam servaverint pacem, de misericordia Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus meritis præsumentes, annum unum pœnitentiæ, quam corde contrito et compuncto humiliter recepistis, sicut et his qui petunt Jerosolymam, relaxamus. Datum apud Dolense Monasterium XV. Kalendas Augusti.]

Notes

Numéro CBMA : 5651 Indications dans l'édition des Chartes de Cluny quand Bernard et Bruel n'ont pas repris le texte : Alexander, etc. Et præsentis vitæ commodum, etc. (Bibl. Clun., not., col. 158; Bull. Clun., p. 74, col. 2; D. Bouquet, t. XV p. 801.).

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 5 : 1091-1210, Paris, Imprimerie nationale, 1894, p. 561, n° 4214. — SIMON (P.), Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon, Jullieron, 1680, p. 74, col. 2-75, col. 1 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 5458, Cartulaire E, n. 55, XLIX. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°260377 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte260377/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.