Gymmo et Guidrada son épouse pour Cluny (abbaye Saint-Pierre et Saint-Paul)

<<</>>>

NuméroB03672

Genrecharte

Date (fourchette)entre 11/07/0965 et 10/07/0966

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Gymmo et Guidrada son épouse

Bénéficiaire

Cluny (abbaye Saint-Pierre et Saint-Paul)

Regeste

CHARTA QUA GYMMO ET UXOR EJUS GUIDRADA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM ECCLESIÆ SANCTI PROJECTI MARTYRIS IN PAGO FORENSI. Gymmo et Guidrada son épouse donnent à l'abbaye de Cluny la moitié de l'église Saint-Prix située dans le pagus du Forez.

Texte

Dominus hac redemptor humani generis, previdens salutem fidelium suorum, hoc genus remedium contulit gratuito munere, ut ex rebus quas jure possident, æternam et sine fine mansuram, si eas bene dispertiant, valeant promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Gymmo et uxor mea Guidrada donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniensis cœnobii, ubi domnus Maiolus preesse abbas videtur, aliquid de rebus nostris, quæ site sunt in pago Forensis, hoc est ecclesia quæ est in honore sancti Projecti martyris medietatem: in tali tenore ut quamdiu vixero ego Gymmo teneam et possideam, et post meum discessum ad locum Cluniensis revertatur, et omni anno in vestitura, in sollempnitate sancti Petri, sex denarios persolvam; et in tali tenore ut monachi Cluniensis nostrum locum et societatem in ipso monasterio donent et me et meam uxorem. Si quis autem donationem istam calumpniare vel contradicere voluerit, primitus iram omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum et cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, partem et societatem habeat in inferno; ipse autem non valeat vindicare quod petit, sed insuper cui litem intulerit, auri libras quinque componat et inantea firma et stabilis donatio ista permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Gymonis et uxoris sue Guidrada, qui fieri et firmare rogavit. S. Duranni nepotis ejus. S. Rotlanni. S. Alexandræ. S. Aygleri. S. Raymberti. Data per manum Randuini, anno XXVIIII Cohunradi regis. Ego Gymmo dono Deo et Sancto Petro istam hereditatem pro anima patris mei et matris meæ et omnium parentum meorum.

Notes

Numéro CBMA : 3674 Au dos : Gimmoni de Sancto Projecto, in pago Forensis.

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 2 : 954-987, Paris, Imprimerie nationale, 1880, p. 273-274, n° 1189 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 2154, n. 23 (original)

Comment citer cette notice

Acte n°258413 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte258413/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.