Gérard (saint) évêque de Mâcon pour Charlieu (Ingelarius abbé de)

<<</>>>

NuméroB01443

Genrecharte

Date (précise)0887

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Gérard (saint) évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Charlieu (Ingelarius abbé de)

Regeste

CHARTA QUA GEROLDUS, MATISCONENSIS EPISCOPUS, INGELARIO, ABBATI CARILOCI, CAPELLAM SANCTI MARTINI, QUAM LAMBERTUS, PRÆDECESSOR SUUS, VOCE TENUS CONCESSERAT, SCRIPTO CONFIRMAT. Geroldus, évêque de Mâcon, confirme la donation d'une chapelle Saint-Martin à Ingelarius, abbé de Charlieu.

Texte

Geroldus, sancte Dei ecclesiæ Matisconensium, tam instantibus quamve futuris utriusque ordinis nobis commissis, salutem in Deo Jesu. Ratio pontificalis et norma apostolicalis, karissimi, quo satius apud vos scitur, docet, instruit et monstrat qualiter quilibet pastor propriam diocesim regere oporteat, æcclesiarum videlicet sagax provisor insistat, monasteriorumque sollers incrementorum existat, et quod addendum vel eximendum aut æquandum equali lance peragat, justo moderamine omnia taxans perficiat. Qui si spiritalibus donis coæquat, non tamen temporalibus omnes proportionibus æquiparare convenit, juxta formam apostoli, qui quod distrahebat alteri porrigebat, dicens ita: «Expoliavi alias ecclesias, sumens stipendium «ad ministerium vestri.» Proinde, dum, per successu temporis, aliquod perrimari niteremur et ne ex assim expertes hujusce crediti muneris videremur, sed pro posse temptantes secundum mali evi quiddam adimplere conaremur, accessit venerabilis abba inter cætera æcclesiarum negotia, Ingelarius nomine, Cariloci, petens [quatinus] quandam capellam cum omni circumpertinentiis, sustentatione vel quicquid adherere videbat ipsi, vicinam etiam et propriam prefati monasterii, in honore confessoris domni Martini, subdere, suffragari et condonare deberemus, cymiterio jam dicti cenobii addentes olim impetratum ab antecessore nostro haberi venerabili episcopo Lamberto, intermisso tantum ob capedinante dilatione firmitas ex hoc testamentum. Percontatum itaque, petitum et diligenter arbitrantes justum ac salubre fore, assentiri indagantes, cum consultu omnium peregimus, cessimus, fecimus, et factum rata stabilitate firmavimus. Egimus itaque hoc grata testificatione omnium vicinantium et augmentatione sacre culturæ et honore ibi degentium. Quesumus igitur sacre hujus sedis sessoribus nostris successoribus, hoc illibate testamentum conservari in perpetuumque salvari, neque sinere ullo modo irritari aut corrumpi, vel inquietari, quod constat a nobis a[b]sque ulla refragatione sincera pietate fieri; ne forte videatur caritas disglutinando mortificari, et dum sit una fides, unumque sacerdotium, non unifo[r]miter, sed diversa sentiri, dum quod unus edificaverit, alter destruxerit. Anno igitur incarnationis Dominicæ DCCCLXXXVII, imperante D. AG. K., ordinatione nichilominus nostri pontificatus secundo, indictione V, hoc testamentum rationabiliter quesitum, benigne concessum, canonice patratum, a nobis firmatum, et undequaque solide roboratum, æterne memoriæ dedimus mansurum. Geraldus, peccator et humilis episcopus, huic decreto a nobis promulgato subscripsi. Fulcaldus prepositus subscripsit. Adalbertus presbiter subscripsit. Guaningus sacerdos subscripsit. Heyrardus presbiter subscripsit. Winardus decanus subscripsit. Grimuinus diaconus subscripsit.

Notes

Numéro CBMA : 1444

Bibliographie

BERNARD (A.), BRUEL (A.), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 1 : 802-954, Paris, Imprimerie nationale, 1876, p. 36-38, n° 31 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 2262, cartulaire C, p. 120. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°256184 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte256184/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.