Gualtarius pour Aimoinus

<<</>>>

NuméroB01441

Genrenotice

Date (précise)22/04/0926

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Gualtarius

Bénéficiaire

Aimoinus

Regeste

PLACITUM INTER GUALTERIUM ET AIMOINUM, DE MOLINO, ANTE DOMNUM RAMNULFUM. Accord entre Gualtarius et Aimoinus au sujet d'un moulin.

Texte

Noticia qualiter veniens ille homo nomine Gualtarius, die sabbato, in mense aprili, X kalendas maii, in Masconis civitate, infra intus murum, ante domno Ramnulfo, videntibus illis sedentibus et stantibus, cujus nomina vocantur: hoc sunt Arigerius, Benedictus, Petrus, Leodaldus, Dominicus, Adalbertus, Ermenbertus, Adalmannus et Aluceterius. Proclamavit se de Aimone et mallavit illum de molino, quia injuste tenebat, et faciebat que non debuisset. Tunc respondebat Aimoinus: «De isto molino quod mihi mallabas, secundum legem plus «debet esse [mihi], de partibus gentore meo, tam de hereditate seu «conquesto, quem [tuus].» Tunc judicatum est quod deffendere se debuisset Aimoinus cum sua requimonia et cum sua lege. Et ecce aramivit ad jurare illo molino cum sua lege, et fidem facere Petrus ad sacramentum jurare Aimoino. Tunc illi omines qui videbant et audiebant coram domno Ramnulfo, veniebant ad ecclesiam Sancti Nizezii audire sacramentum. Venit Aimoinus ad altare, et mittebat manum suam super altare et super sanctas reliquias, quod suus debet esse molinus pro ereditate patris sui quem Gualtario et Aldegrimno, et jurabat; in proximo jurabat Armannus et Gerbertus similiter; et ecce factum factum est. S. Erminberto. S. Petrono. S. Benedicto. S. Leodaldo. S. Dominico. S. Arimanno. S. Adalmanno. Abbo scripsit.

Notes

Numéro CBMA : 1442 Révision de la date : Chaume, Revue Mabillon

Bibliographie

BERNARD (A.), BRUEL (A.), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 1 : 802-954, Paris, Imprimerie nationale, 1876, p. 34-35, n° 29 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection Moreau, 4-152. (copie)

Comment citer cette notice

Acte n°256182 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte256182/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.