Grégoire 7 pape pour Mâcon (Landricus évêque)

<<</>>>

NuméroB00020

Genrebulle

Date (fourchette)entre 1074 et 1085

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Grégoire 7 pape

Bénéficiaire

Mâcon (Landricus évêque), H. évêque

Regeste

GREGORIUS PP. MANDAT H. COEPISCOPO JUDICI DELEGATO UT CAUSAM INTER EPISCOPUM MATISCENSEM ET CLUNIACENSES DIFFINIAT. Grégoire VII, pape, recommande à H., évéque, de soutenir la cause de l'évêque de Mâcon face à l'abbé de Cluny.

Texte

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, confratri et coepisco H. salutem et apostolicam benedictionem. Causam Matisconensis episcopi, que est inter illum et fidelem nostrum abbatem Cluniacensem, fraternitati tue determinandam mandavimus. Episcopo multum condolentes, videntes in illo columbe simplicitatem, in abbate autem serpentis astutiam; neque ad dextram neque ad sinistram amplius declinare volumus, sed ex utroque unum temperamentum facere et secundum canones quod justum est judicare. Nos autem, secundum apostolum, absentes corpore presentes autem spiritu, tam judicavimus ut presentes judicio canonum, domnum abbatem Cluniensem contra prefatum episcopum nihil sinistrum facere debere, mutationes non amare, novitates non curare, sed sicut antiquitus fuerit ecclesie ita eas desiderare, ne lux sua lucens coram hominibus aliquo nevo detraxetur; sanctiorem episcopo suo velle videri quodammodo injuria in episcopum, autem realiter contra canones agere est, contra canones autem agere a fide est exorbitare, exorbitare autem a fide in Christum peccare est; quod quamta pena plectendum sit, tu ipse cognoscis. Cum ergo justitiam favere per discussionem tuam declaratum fuerit, fraternitatem tuam monemus et precipimus ut ei firmiter adhereas, et ad obtinendum jus suum ministerium debite fraternitatis impendas.

Notes

Numéro CBMA : 20 Grégoire VII (1073-1085) épiscopat de Landricus (1074-1096) Humbert Ier archevêque de Lyon (1065-1076)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 17, n° XX.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254761 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254761/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.