Grégoire 7 pape pour Mâcon (Landricus évêque)

<<</>>>

NuméroB00015

Genrebulle

Date (fourchette)entre 1074 et 1076

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Lyon



Auteur

Grégoire 7 pape

Bénéficiaire

Mâcon (Landricus évêque)

Regeste

COMMENDATORIA GREGORII PP. AD ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM PRO LANDRICO EPISCOPO MATISCENSI ORDINATO. Grégoire VII, pape, recommande Landricus, évêque de Mâcon.

Texte

Gregorius servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus U. Lugdunensi archiepiscopo et ejus suffragantibus episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Confratrem nostrum Landricum Matisconensem episcopum quem intervenientibus quibusdam rationabilibus causis, ordinavimus ad vos cum nostris litteris et apostolico sigillo remittimus quatenus de suscepto sacerdotalis officii ordine et honore non incerta vobis signa et indicia referat. Cui quamquam vos debitam et fraternam dilectionem prompte perhibere non dubitemus, addere sibi tamen et nostre ad vos commendationis quasi privilegium opportere prospeximus; quatenus et tanto accumulatior inter vos caritas enitescat, quanto et ex vinculo nostre fraternitatis et respectu apostolice reverentie conjunctior et eminentior eum causa commandat. Quapropter rogamus vos et admonemus in Domino ut eum plene dilectionis affectibus et digna congratulatione suscipiatis, et ad regendam sibi commissam ecclesiam ejusque jura retinenda et, ubi opus fuerit, recuperanda cum omni cura et studio que potestis consilia et adjutoria conferatis. Nam quanto his temporibus pro peccatis nostris ecclesia sevioribus usquequaque nunc nitet perturbationibus, tanto sollicitius nos ad defensionem earum nostra consilia et quas possumus vires adjuvare debemus, quatenus contra tanta pericula fortiores............ Christi et fraternis negotiis mutuis sustentationibus subsistere, Domino adjuvante valeamus.

Notes

Numéro CBMA : 15 Grégoire VII (1073-1085) épiscopat de Landricus (1074-1096) Humbert Ier, archevêque de Lyon (1065-1076)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 13-14, n° XV.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254756 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254756/. Date de mise à jour : 12/11/13. Première version : 10 juin 2010.