Grégoire 7 pape pour Cluny (abbaye Saint-Pierre et Saint-Paul)

<<</>>>

NuméroB00014

Genrelettre

Date (fourchette)entre 1074 et 1085

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Grégoire 7 pape

Bénéficiaire

Cluny (abbaye Saint-Pierre et Saint-Paul), Mâcon (chapitre cathédrale)

Regeste

GREGORIUS PP. MANDAT ABBATI CLUNIACENSI UT RESTITUAT JURA ET BONA QUE POSSEDERAT ECCLESIA MATISCENSIS. Grégoire VII, pape, recommande à l'abbé de Cluny la restitution des droits et des biens de l'église de Mâcon.

Texte

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem, Matisconensis frater et coepiscopus noster L. ad apostolorum limina veniens conquestus est ad nos ecclesie sue jura a te sibi auferri, que predecessorum suorum temporibus etiam symoniacorum quiete visa est possidere. Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus ut que bona temporibus irreligiosorum ecclesia sine molestia tenuit, eisdem sub pastore religioso in Romana ecclesia ordinato privari absque ratione non debeat. Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas super quibus predicta Matisconensis ecclesia queritur, suisque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit, deinceps quoque aut quiete retinere permittas aut concambium competens reddere studeas. Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere, volumus fratrem nostrum Diensem episcopum et Sancti Pauli abbatem negotio huic interesse quatenus eorum adhibita diligentia finem lis invenire rectum et congruum valeat, ac inter vos ulterius dissentio nulla remaneat. Sine concordia namque, neque religiositatem dicimus quitquid valere, neque aliud opus etsi bonum videatur aliquid esse.

Notes

Numéro CBMA : 14 Grégoire VII (1073-1085) épiscopat de Landricus (1074-1096)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 13, n° XIV.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254755 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254755/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.