Guy comte de Mâcon pour Mâcon (Landry de Berzé évêque)

<<</>>>

NuméroB00011

Genrecharte

Date (approximative)1067

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Guy comte de Mâcon

Bénéficiaire

Mâcon (Landry de Berzé évêque)

Regeste

GUIDO COMES MATISCENSIS CONCEDIT LANDRICO EPISCOPO MATISCENSI LOCUM AD EDIFICANDUM ECCLESIAM CUM CIMITERIO IN SILVA CENVE. Guido, comte de Mâcon, donne à Landricus, évêque de Mâcon, divers biens afin d'édifier une église.

Texte

Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate intra muros Matisconis fundate, cui domnus Landricus episcopus preest. Ego Guido comes, pro remedio anime mee et antecessorum meorum, concedo ipsi ecclesie et canonicis ejus de beneficio meo quod teneo ab ipsa ecclesia et episcopo, locum ad edificandam ecclesiam cum cimiterio in silva Cenve, ut episcopus et canonici nunc in antea habeant et possideant ea cum decimis et oblationibus suis sicut mos ecclesiasticorum requirit. Dono autem eis decimas de forestibus vel terris quas in dominicatu meo habeo, de aliis vero terris vel silvis quarum redditus vel decimas aliqui de meis in beneficio tenent, et ad alias ecclesias non pertinent, scilicet de his que sunt in ministerio Bernardi et Duranni, concedo illis oblationes eorum qui in illis habitaverunt et laboraverunt, et cetera que parrochiani christiani ecclesiis debent persolvere. Si quid vero gratis aut pretio adquirere potuerint de aliis decimis ab illis qui illas ante in beneficio tenent, similiter annuo ecclesie et canonicis. Preterea dono eis intra terram planam si invenitur, aut de silva ad complanandum tantum quantum exarare possit in elaborando par boum in anno, tolidem etiam ad elaborandum vel complanandum pratum unde boves vivere possint. Concedo quoque presbitero qui ibidem cantaverit et custodi qui ecclesiam custodierit singulos mansos ubi domos edificent et curtilos vel ortos necessarios. S. Guidonis comitis et Maitris comitisse, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Otgerii prepositi. S. Gauseranni de Brenis. S. Gaufredi de Marliaco. S. Gaufredi de Ariato. S. Berardi pueri. S. Bernardi ejusdem loci prepositi. S. Archimbaldi de Moncello. Actum Matiscone, per manum Rannulfi cancellarii XIIII kal. et VIII regnante Philippo rege.

Notes

Numéro CBMA : 11 épiscopat de Landricus (1074-1096) Guy II, comte de Mâcon : 1065-1109, se retire à l'abbaye de Cluny en 1078. roi Philippe Ier (1060-1108)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 10-11, n° XI.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254752 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254752/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.