Hugo de "Sinisiaco" pour Mâcon (chapitre cathédral Saint-Vincent)

<<</>>>

NuméroB00010

Genrenotice

Date (fourchette)entre 1074 et 1078

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Hugo de "Sinisiaco"

Bénéficiaire

Mâcon (chapitre cathédral Saint-Vincent)

Regeste

PLACITUM CORAM EPISCOPO ET COMITE MATISCENSIBUS INTER CANONICOS SANCTI VINCENTII ET HUGONEM DE SUISIACO SUPRA HEREDITATE FROMALDI. Réglement d'un conflit entre le chapitre cathédral de Mâcon et Hugo de Sinisiaco au sujet de l'héritage de Fromaldus.

Texte

Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris, quod Hugo de Sinisiaco, licet injuste, calumniam dudum intulit canonicis Sancti Vincentii de hereditate quam Fromaldus quidam nobilis homo dederat Sancto Vincentio. Ipsi enim, quia parentes erant, contendebant intra se de hereditatibus suis que sibi provenerant ab antecessoribus suis, scilicet ab Arlulfo et Telina qui fuerunt frater et soror. Itaque post longam contentionem et calumniam quam ipse Hugo inferebat canonicis pro ipsa hereditate, venerunt inde ad placitum canonici, ipse Hugo cum propinquis et amicis et senioribus suis, ante dominum episcopum Landricum et comitem Guidonem, ubi post longas ratiocinationes querelarum et diversarum diffinitionum seu placitationum qualiter ipsi et partes eorum has hereditates inter se calumniaverint et tenuerint, episcopus et comes cum pluribus aliis judicibus intelligentes rectitudinem ecclesie decreverunt causa equitatis et concordie ut, quia hec hereditas a fratre et sorore ad heredes pervenerat, canonici sine inquietudine que possederant de his terris per donum Fromaldi haberent et retinerent, eo tamen pacto ut si aliquid inde haberent supra medietatem unde ipse Hugo escammium non haberet, hoc illi dividerent, similiter et ille ipsis; de terris vero arabilibus et planis, quia divise non erant, judicatum est ut si alii illas laborarent per laudationem et preceptum obediencialis vel ministri ejus atque ministri illius Hugonis, illas haberent et redditus earum ipsi inter se dividerent usquequo terre, per consensum utriusque partis, ad equalem divisionem pervenirent. Judicatum quoque est ut si pars canonicorum de hac hereditate aut per se, aut per donatorem suum, melius vestita et edificata est, parte illius Hugonis, non propter hoc ipse in parte illorum divisionem requirat, sed suam desertam que de eadem hereditate est contra illam ad suum opus edificet, quia non est respiciendum ad meliorationem terrarum sed ad quantitatem. Hanc convenientiam vel placitationem confirmavit Hugo et laudavit et ipsi qui ex parte ejus adfuerunt, scilicet Goffredus pater uxoris ejus cum filiis suis Valterio, Bernardo, Gausceranno, Ansedeus quoque de Obleto et Bernardus et Ansedeus de Muntiaco, et Gauserannus de Classiaco......... De alia parte dominus episcopus cum canonicis Sancti Vincentii, scilicet Rannulfo. Johanne, Sendeleno, Eustachio, Jarentone, Odone, Gaufredo, et Hugone Burdino laïco cum pluribus aliis.

Notes

Numéro CBMA : 10 épiscopat de Landricus (1074-1096) Guy II, comte de Mâcon : 1065-1109, se retire en 1078 à l'abbaye de Cluny. Sinisiaco : Sennecé-lès-Mâcon ou Sennecey-le-Grand

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 9-10, n° X.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254751 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254751/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.