Maimbode évêque de Mâcon pour Vislemarus

<<</>>>

NuméroB00009

Genrenotice

Date (approximative)0948

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Maimbode évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Vislemarus

Regeste

MAYMBOLDUS EPISCOPUS MATISCENSIS CONCEDIT VISLEMARO CAPELLAM SANCTI STEPHANI ET TERRAM MORCAMPI SUB CENSU ANNUO. Maymboldus, évêque de Mâcon, concède à Vislemarus la chapelle Saint-Etienne située dans la villa Lintiniaco et une terre, moyennant le paiement d'un cens.

Texte

Sacre Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris intimare dignum duximus, quia dum esset dominus Maymbodus presul venerandus apud Matisconem urbem intra incliti martiris Christi Vincentii basilicam residens in suorum collegio fidelium, adiit genua pietatis ejus quidam vir fidelis hujus suprascripte ecclesie filius, nomine Vislemarus, omni supplicatione poposcens conferri sibi aliquid ab eo ex rebus prescripti martiris, capellam videlicet unam in pago prefato in honore protomartiris Sancti Stephani dicatam et in Lintiniaco villa sitam, que est ex ratione canonicorum Vincentii athlete Domini prestantissimi, et ex indominicatu supradicti pontificis terram Morcampini cum omnibus appendentiis; cujus petitionem digne recipientes tam dominus pontifex quam dominus prepositus Umbertus et reliqui fratres concesserunt sibi et uxori ipsius Anne prenominatam capellam cum beneficio sibi debito et rebus et decimis sibi pertinentibus secundum canonicum ordinem dispositis in laïcali potestate concessis, sed normaliter ipso jubente clericis distributis, ut dum sibi advixerint sub decreto census denariorum, ad usus fratrum VI solidorum, ad cameram presulis, de Morcampo denarios XII, in parata solidos IIII, in eulogiis denarios VI, soluto autem prescripto censu omni tempore diebus sue vite teneant simul quod acquisierunt nemine inquietante. Ne vero in reliquum aliquam inde molestiam paterentur, pretaxatus antistes hanc precariam eis fieri consentientibus sue ecclesie filiis precepit, quam propriis manibus roboravit et suorum contribulum digitis firmari jussit. Regnante Ludovico rege anno XIII.

Notes

Numéro CBMA : 9 épiscopat de Maimbodus (937-962) 13e année de Louis IV d'Outremer (936-954)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 8, n° IX.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254750 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254750/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.