Landry de Berzé évêque de Mâcon, Bérard de Châtillon évêque de Mâcon pour "Marriaco" (Guitchardus et ses fils

<<</>>>

NuméroB00004

Genrenotice

Date (fourchette)entre 1096 et 1124

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Landry de Berzé évêque de Mâcon, Bérard de Châtillon évêque de Mâcon

Bénéficiaire

"Marriaco" (Guitchardus et ses fils, De)

Regeste

TERMINATUR QUERELA MATISCENSIS EPISCOPI CUM GUICHARDO DE MARRIACO SUPER COLONICA DE PEIROL, CUM OSCULO PACIS. Fin d'une querelle opposant les évêques de Mâcon Landricus et Berardus à Guitchardus de Marriaco [Mary ?] et ses fils, au sujet de Perolet [lieu détruit, commune de Mâcon].

Texte

Notum sit presentibus et futuris quod diu demorata est querela inter dominum Landricum Matiscensem episcopum et dominum Berardum successorem ejus cum Guitchardo de Marriaco et filiis ejus, de colonica de Peirol in qua injuste accipiebant super captionem. Tamdem post multas supradictorum episcoporum reclamationes et diuturnam Vitchardi filiorumque ejus pertinaciam, plurimasque circuitionum revolutiones tali modo diffinitum est. Adiit namque Vicardus et filii ejus Milo et Ugo presentiam cum consensu amicorum suorum prefati domini Berardi episcopi, concesserunt et verpiverunt illam super captionem et injurias quas ibi fecerunt in manu ipsius episcopi, et etiam in fidelitate sua episcopum osculati sunt, nihil ibi retinentes preter tascham et rectum servitium, et ita deinceps et in futuro se tenere firmiter promiserunt. Hoc factum fuit Matisconi in camera ipsius episcopi IIIIA feria infra octavas Epiphanie Domini. Hujus rei testes sunt: Jotcerannus archidiaconus, Guido Bruoldus, Guido de Romanaco, Stephanus de Pasiaco, Bernardus de Besornaco, Pontius Auricula, Maiolus de Vinzella, Artaldus de Marbaco, Morannus frater ejus, Gautcerannus de Molano, Ugo Buscardus, Guido Feraldus cum pluribus aliis.

Notes

Numéro CBMA : 4 évêque Berardus (1096-1124)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 3, n° IV.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254745 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254745/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.