Serge 4 pape pour Apt (saint Etienne évêque)

<<</>>>

NuméroP01482

Genrebulle

Date (conjecture)16/05/1010

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Apt



Auteur

Serge 4 pape

Bénéficiaire

Apt (saint Etienne évêque)

Regeste

[Rome, 16 mai ? 1010.] Mandement de Serge IV, à Amalric archevêque d'Aix, à Pons archevêque d'Arles, à Eldebert évêque d'Avignon, à Jocelme évêque de Fréjus(?), à Almerade évêque de Riez, à Frodon évêque de Sisteron, sur la demande d'Archinric, abbé de Montmajour, portée à la curie par le moine Otbert, les prévenant qu'il concède à Etienne, évêque d'Apt, le pouvoir de consacrer, avec la bénédiction apostolique, l'église de Notre-Dame, Saint-Jean, Saint-Pierre et Saint-Benoît de Correns en remettant le tiers de leur pénitence à tous les fidèles qui y viendront une fois par an à dater de cette consécration, absolvant entièrement les chevaliers Eldebert et Renard, bienfaiteurs de ladite église nouvelle, fils de feu Lambert.

Texte

Sergius episcopus, servus servorum Dei. Notum omnibus, ad quoscumque hæc nostræ constitutionis series cum apostolica benedictione peruenerit, fieri volumus, præcipue Amalrico archiepiscopo Pontionique archiepiscopo, Eldiberto episcopo, Jocelmo [ms. Jocelino] episcopo, Almerado episcopo, Frodoni episcopo, cæterisque manentibus quibuscumque omnibus tam clericis quam et laicis, salutem charissimam et benedictionem apostolicam. Mandare studemus quia apostolo Petro, vt fere omnis catholicus orbis agnoscit, potestas cœlitus est collata quatenus soluat a peccatorum vinculis et liget quos vult in cœlo et in terra et cui vult dimittat et quem vult perdat. Nobis ergo, suam vicem gerentibus quamuis immeritis, commissum est vt omnes quos poterimus adiuuemus et apostolica authoritate adiutorium petentibus concedamus. Igitur, sciatis quoniam Archinricus abbas ad nostram apostolicam sedem Otbertum monachum misit, vt nostra benedictione Stephanus episcopus ecclesiam Sanctæ Mariæ Sanctique Johannis et Sancti Petri ac Sancti Benedicti consecret et benedicat. Quod, sciatis, fecimus et in ejus consecratione talem benedictionem et absolutionem concedimus, vt, quicumque pœnitens ad eam in consecratione ipsius aduenerit, tale remedium percipiat ibi. Tertiam partem pœnitentiæ illi dimittimus et ecclesiam vsque ad caput anni ei reddimus et pacem et capillos incidere habeat et, si mors in capite anni euenerit vel infra annum, ex nostra parte absolutus permaneat et, si desiderans præ infirmitate annualiter venire nequiverit et interueniente morte occubuerit, in ea absolutione permaneat. Aldebertus vero et Rainoardus, qui hanc causam propter amorem Dei fieri in eorum potestate adiuuando cupiunt, de pœnitentia, in qua modo suspirant, absoluti sint et habeant integram licentiam et possibilitatem in quantum voluerint, tam ipsi quam sui, augendi et crescendi eumdem locum nouiter ædificatum et cœnobium Montis maioris, quod juris est Romanæ ecclesiæ, Sancti Petri et nostri, tam in honoribus ecclesiasticis, qui in sui potestate habentur, quam in cœteris possessionibus iuxta piam petitionem venerabilis abbatis prædicti loci Archinrici et modo et in futuro, sicut olim Lambertus pater eorumdem militum, conueniendo scribere fecit. Quicumque vero huic loco Correno vel Montimaiori benefecerit, talem benedictionem accipiat, sicut superius diximus, et, qui ad hanc ecclesiam ierit, securus de omnibus inimicis suis vadat et, qui ei aliquod impedimentum prestiterit, sciat se excommunicatum et anathematisatum. Si quis itaque, quod non optamus, temerario ausu, contra hanc nostram præceptionem ire conatus fuerit et in villa quæ vulgo Correno dicitur offenderit, si infra quadraginta dies ad emendationem non venerit, sciat se maledictionibus omnibus maledictum quæ in veteri et in novo continentur testamento, deglutiat eum abyssus et vorago ignis gehennæ, fiat portio eius cum his qui dixerunt Domino Deo; «recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus», pereat in secundo examine. Maledicimus eum stantem et sedentem, dormientem et vigilantem, manducantem et bibentem. Maledicimus eum intus et foris; sit ei cœlum æreum et terra ferrea; pereant dies eius et filii ejus maneant orphani, non recordetur nomen ejus amplius, sed veniat mors super eum et descendat in infermum vivens. Sergius, sanctæ catholicæ et apostolicæ ecclesiæ præsul. Petrus episcopus. Gregorius episcopus. Crescentius episcopus. Benedictus episcopus. Petrus episcopus. Stephanus.

Bibliographie

MANTEYER (Georges, de), Les chartes du pays d'Avignon (439-1040), Mâcon, 1914, p. 121-123.

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 13915, f° 50r°-v° [d'après édition de 1914] (copie XVIIe s.)

Comment citer cette notice

Acte n°225160 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte225160/. Date de mise à jour : 23/09/13. Première version : 10 juin 2010.