Étienne de Bar évêque de Metz pour Haute-Seille (abbaye)

<<</>>>

NuméroL00657

Genrecharte

Date (fourchette)entre 1163 et 1140

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Toul, Metz



Auteur

Étienne de Bar évêque de Metz

Bénéficiaire

Haute-Seille (abbaye), Langestein (Agnès comtesse)

Regeste

Etienne, évêque de Metz, atteste de la fondation de l’Abbaye de Haute-seille, Ordre de Citeaux, par Agnés Comtesse de Langestein, ou Pierre-percée.

Texte

S. Metensium episcopus, attestantibus verbum veritatis tam futuris quam præsentibus. Noverit generatio hæc, et generatio altera, comitissam Agnetem de Languestein, cum filiis suis Henrico et Heremanno consulibus, Conrardum nihilominus Comitem, cum uxore sua Havyde, et filio Hugone, pari consensu Deo donasse, et sanctæ Mariæ de Alta sylva, quidquid habebant infra parochiam Tanconis-villæ, in pratis scilicet, in sylvis, in pascuis, terris cultis et incultis, quatenus sicut ipsi eatenus libere, sic omnes inibi Deo servientes ab ævo in ævum omnia absque ulla contradictione habeant, utantur, et possideant. Terras quoque francorum hominum suorum, easdem non habitantium vel excolentium, jure perpetuo possidendas dederunt. Pro cujus beneficii remuneratione ipsorum omnium nomina scribantur in libro vitæ. Excipitur inde pars quædam adjacentis sylvæ, quam sibi præfati principes retinuerunt in propria potestate, a via duntaxat quæ ducit Sires de Gemmigneiis, et supra ad aquilonem. De reliquo totum eidem domui concedentes ad Austrum: in qua tamen sylva, sicut et in omni dominatione supra memorati castri de Languestein, libertatem perpetuo ad omnes usus necessarios concesserunt habere, ad pastum videlicet animalium universorum. Horum omnium testes sunt Stephanus vir præclari germinis Metensium episcopus. Leudo et Gerardus abbates. Hugo conversus. Albertus de Maluivileyr. Hugo de Tibaltmanis. Cono et Helyas de Guiroville. Virricus de Musni, Martinus de Languestey. Theodericus Ammonis curiæ. Mennardus de Visus. Quorum testimonium, ut ratum inconvulsumque æternaliter permaneat, nos quoque sigilli nostri subscriptione confirmamus.

Bibliographie

CALMET (dom Augustin), Histoire ecclésiastique et civile de Lorraine, Nancy 1728 (1ère éd.), t. 2, col. 349

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°222828 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte222828/. Date de mise à jour : 11/02/14. Première version : 10 juin 2010.