Étienne de Bar évêque de Metz pour Senones (abbé de Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroL00587

Genrecharte

Date (approximative)04/1125

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Toul



Auteur

Étienne de Bar évêque de Metz

Bénéficiaire

Senones (abbé de Saint-Pierre)

Regeste

Etienne, Evêque de Metz, notifie que le service annuel qu'il prétendait exiger de l'abbé de Senones, relevé pour deux part du ban de Senones et pour le troisieme des ban de plaine et Vipucelle.

Texte

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum sit omnibus, tam præsentibus quam futuris, quia ego Stephanus Metensis episcopus, cum a domo Senoniensi, ejusdemque domus abbate annale servitium exigerem, abbas Anthonius præfixa sibi die requisitum servitium non a domo, sed ab banno Senoniensi debere impendi idoneis testibus productis sufficienter probavit. Adsignavit præterea quod duæ partes ejusdem servitii totius banni Senonlensis attestatione ibidem essent assumendæ, tertia pars in banno Wipodicelle, et de Planea esset colligenda. Actum est hoc apud Senonos quarto non. April. ab Incarnatione Domini anno millesimo centesimo vicesimo quinto, indictione prima, concurrente iij. epacta vij. Hujus rei testes sunt Theodericus primicerius. Richerus decanus sancti Stephani. Philippus archidiaconus. Albero capellanus. Milo abbas Mediani-monasterii. Rainaldus comes de Bar. Fredericus frater ejus de Ferretes. Henricus comes de Salmis, et advocatus ejusdem loci. Baudericus miles de Scopatio, et Laudricus filius ejus. Domnus Hæchebertus de sancto Mauritio, Hæchebertus filius ejus. Stefridus Villicus, Tiercelinus, Constantius, Lambertus de Monte. Germanus, Hopertus, Remigius, Theodericus. Lavendarius de Banno Vipodicelle. Benedictus presbyter. Tiercommannus laïcus, Bero Lambertus, Firminus. Norpertus, et plures alii.

Bibliographie

CALMET (dom Augustin), Histoire ecclésiastique et civile de Lorraine, Nancy 1728 (1ère éd.), t. 2, col. 276-277

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°222758 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte222758/. Date de mise à jour : 09/10/13. Première version : 10 juin 2010.