Abbon patrice ou duc de Viennois et de Provence pour Novalaise (abbaye Saint-Pierre et Saint-André)

<<</>>>

NuméroS02009

Genrecharte

Date (précise)05/05/0739

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Maurienne



Auteur

Abbon patrice ou duc de Viennois et de Provence

Bénéficiaire

Novalaise (abbaye Saint-Pierre et Saint-André)

Regeste

Testament du patrice Abbon, fils de Félix et de Rustique, fondateur de l'abbaye de Novalaise, dont il fait cette dernière son héritière pour des biens considérables situés dans les pagii de Grenoble, de Vienne, du Briançon, d'Embrun, de Gap et Die. Cinq viri clarisimi signent l'acte rédigé par son oncle Valchin, archevêque d'Embrun.

Texte

In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti. Sub die tercio nonas maias, anno vigesimo primo gubernante inlustrissimo nostro Karolo regna Francorum, in inditione VIIa, feliciter. Ego in Dei nomine Abbo, filius Felici et Rusticæ nomine quondam, sana mente atque consilio, cogitans casus humani fragilitatis, testamentum condidi, quem venerabili Hytberto clerico scribendum rogavi. Quod testamentum meum, si quo casum et jure pretorio, vel quale cujus lege ad inventionis quæ quomodo valere nequiverit, ac si ab intestato, ad vicem codicellorum, eum valere volo ac jubeo: quos, quas liberosve esse decrevero, liberi libereve sint omnis, et quæque per hoc testamentum meum dedero, legavero, dare jussero, id ut fiat, detur, prestetur fidei, hæredes mei committo. Ego, in Dei nomine, Abbo, cum me dispensatio divina de hac luce migrare preceperit dibitove natore complevero , tunc tu, sacrosancta æcclesia, in honore beati Petri apostoli seu et cæterorum sanctorum, Novaliciis monasterii, in valle Sigusina, quem ex opere nostro in rem proprietatis nostræ construximus, ubi norma monachorum sub religionis ordine spiritale et regula Sancti Benedicti custodiendis, Deo adjuvante, conlocavimus, ubi apresens vir Abbo preesse videtur, heres michi es tu, heredem meam te esse volo ac jubeo; cæteri cæteræ exheredis sint tote; te vero, sancta æcclesia beati Petri apostoli superscripti monasterii, in valle Sigusina, tam infra murus ipsius civitatis quam et in ipso pago, ex alode parentum meorum vel undecumque michi justissime ibidem ex legibus obvenit, hoc est quicquid in ipsa valle Novaliciis, etiam et in Barro, seu et in Albanato, et ultra Cinisca, subtus Cravasca, et in Faido, vel cætera loca quod presente tempore ad ipsum monasterium adjacet vel aspicere videtur, cum silvis, pratis, alpibus, aquis aquarumve decursibus, quicquid presente tempore ad ipsum sanctum locum aspicere videtur, tam de proprio quam de conquisto, seu et de commutationis causa pro Maciano, in valle Maurigenica, recepimus, una cum mancipiis, terris, vineis, silvis, cum omni integritate ut habeas volo ac jubeo. Similiter quicquid in Balmas, ubi oratorius in honore sancti Verani est constructus, visi sumus habere; et in Lastadio, Gallionis, Grummo, Camundis, Luxomone, Corvallico, Petra Cava, Trebocis, vel circa civitate, quantumcumque ex proprietate parentum nostrorum vel conquestum in ipsa loca habere videmur, te heredem meam habere volo ac jubeo; et quicquid circa civitate Segusia vel in ipsa valle habere videmur, hoc est in Orbano, Cicimiano, Voroxio, Raudenoviliano, tu heres mea habere volo ac jubeo. Et in Valaucis, portione, quem a liberto nostro Theudaldo dedimus, volo ut habeat, et ipse et infantes sui ad heredem meam aspicere debeant volo ac jubeo. Similiter Cammite superiore et Cammite subteriore, Brosiolis una cum ingenuis, Rogationis, Tannoborgonis, una cum ministrale nostro Johanne et infantes suos; Libertato cum infantes suos; Critovis, Orbana, Bicorasco, una cum nepotes Vualane, hoc est Harioldo et germana sua, quem Dunimius habet; Galisiaca et alpes in Cinisio, quem de æcclesia Sancto Petro de ipsa constructa Lugdunense commutavimus. Ista omnia superius comprehensa, una cum mancipiis, libertis, terris, domibus, ædificiis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, alpibus vel omnis adjacentias ad se pertinentes, te herede mea habere volo ac jubeo. Et cella infra regnum Langobardorum qui vocatur Tollatecus, quicquid ex alode parentum nostrorum michi ibidem obvenit, una cum mancipiis ibi consistentibus vel omne jure suo, ut habeas volo ac jubeo. Etiam et colonica in valle Diubiasca, infra fines Langobardorum, ubi dicitur Bicciatis, quem parentes nostri et nos ibidem habuimus, ut habeas volo atque præcipio. Simile namque modo, et quicquid in valle Maurigennica, ex alode parentum nostrorum vel per quodlibet titulo juste et rationabiliter nobis ibidem obvenit et legitima subpetit redebere, hoc est in ipsa Maurogenna, domus quem apud æcclesiæ Maurigennica commutavimus, cum edificiis, cortiferis, exavis, ortis, vineis, campis seu unglis, una cum æcclesia Sancto Petro quem parentes nostri ibidem construxerunt, cum omni integritate vel adjacentias ad se pertinentes, immoque æcclesia sancto Pancrasio proprietatis nostræ, una cum colonica in Birisco, cum omnis adjacentiis ad se pertinentes, te herede mea habere volo. Et in ipsa valle Maurigennica, loco nuncupante Fontana, quicquid ibidem præsente tempore de parentes nostris visi sumus habere, seu et in Nanosces, una cum illos ingenuos de Amberto, et liberto nostro de Alsede, nomen Orbano, et ingenua nostra, nomen Rigovera, de Bognosco, vel quicquid in Bregis de alode parentum nostrorum, quem Austrualdus in beneficio habet, te, superscripta æcclesia Sancto Petro, heres mea, habere volo ac jubeo. Pro modo simile, quicquid de domna Siagria in ipsa valle Maurigennica conquesivimus, Misiottano, Obliciacis, Mago, colonica in Albiadis, in Bausetis, et colonica super Bricoscis, et Amalicione ubi Blancolus verbicarius manet, et Gratavunna, etiam et cætera vocabula cum adjacentiis earum, te, sacrosancta æcclesia, habere volo ac jubeo. Immoque quicquid in valle Darentasiense, ex alode parentum nostrorum, vel quod de Siagria ibidem ad nos pervenit, una cum mancipiis, libertis, colonis, inquilinis et servis, te heredem habere volo atque precipio. DE GRATIANOPOLITANO PAGO. Similiter in pago Gratianopolitano Olonna, quem ad liberta mea, nomen Sendeberti, dedi, volo ut habeat; Missoriano, quem de Siagria conquesivi; Piniano et Corennum, quem a liberta mea, nomen Auriliana, dedi, ipsas libertas meas cum ipsas res volo ut habeas ac jubeo; seu in Aravardo, una cum libertos nostros, Magnebertum una cum germano suo, Columbo; Misicasiana, Mesatico, Cambe, Quintiaco, Viennatico. Ista omnia suprascripta, una cum libertis, ac colonis et servis, vel omnes adjacentias suas ad ipsa loca pertinentes, in suprascripto pago Gratianopolitano, tu heres mea ut habeas volo atque discerno: item quam, in pago Viennense, Maconiano, quem de alode parentum meorum nobis obvenit et quod de Siagria conquisivimus, et colonica in ipso pago Viennense, Baccoriaco super fluvium Carusium, ubi faber noster Majorianus mansit, et filius ejus Ramnulfus, de Blaciaco, quem incontra Ardulfo, per judicio Agnarico patricio, evindicavimus: similiter et in pago Vianense et Leudunense, Bornaco, Basciasco, Amblariaco, Blaciaco, Colonica, Sevorio. Ista omnia superscripta, una cum terris, domibus, vineis, campis, pratis, vel cum omne jure earum, ac colonis, servis et libertis ad ipsa loca aspicientes, tu heres mea ut habeas [volo] atque precipio. Item, in pago Matascense, Carnaco, Ebasciaco, quem de Siagria conquesivimus, una cum ingenuis, libertis, ac colonis et servis, vel omnes adjacentiis ad ipsa loca aspicientes, ut habeas volo ac jubeo. Similiter et in pago Briantino, et Aquisiana et Annevasca, in loca nuncupantes Briancione valle, una cum libertis, ac colonis et servis; Annedæ, una cum ingenuis, libertis et servis; Agracianis, Exoratiana, Aquis Levas, cum libertis et servis, vel omnes adjacentias ad se pertinentes, te, sacrosancta æcclesia, ut habeas volo atque præcipio; et colonicas infra ipsa valle Briantina et Aquisiana, quem de Vuidegunde conquesivimus, unde Bardinus capitolarius est: similiter et in Gerentonnis, colonicas de ipsa ratione Vuindegundi, quod ad nos pervenerunt, quem Sigualdus libertus noster in benefitio habet; colonica quem de muliere Gismundo, nomen Pannutia, in ipsa valle in tercia recepimus, ubi Marius noster verbecarius in ipsa colonica manet: similiter curte mea Salliaris, alpes, prata, ingenua, Vendanum, Mullinaricus, Vuilla Vitole. Ista omnia suprascripta, una cum libertis ac colonis, servis vel omnes adjacentias earum ad ipsa loca aspicientes, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo: et colonicas in valle Gerentonica et in Ralis, quem ad libertos meos quem Theudoaldo et Honorio dedi, ut ipsi et infantes ipsorum habeant et ad heredem meam sacrosancta æcclesia aspiciant. Ista omnia superius comprehensa, una cum adjunctis adjacentiisque suis, campis, pratis, pascuis, silvis, alpibus, montibus, rivis aquarumve decursibus, accisque omnibus, cum omnem jure vel terminum earum, tu sacrosancta æcclesia, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Similiter libertus nostros in valle Aquisiana, qui ad parentes nostros aspexerunt seu et in ipso pago Brigantino commanere videntur, unde Vitalis capitularius est, ad memorata æcclesia, heredem meam, ut aspiciant et inpensionem faciant volo ac jubeo. Emmo quem in pago Ebredunense et valle Occense, Bruitico, portiones nostras, quem de Vualdeberto presbitero et de Rigaberga conquisivimus, et de proprio alode meo et quod de parente mea Godane ad me pervenit; et in ipsa valle Moccense, quem de Siagria conquisivimus, una cum alpes, et quem de Dodone et Godane ad nos pervenit, seu et quod [de] domno Vualdeberto episcopo et de Riguberga ibidem conquisivimus; et colonica ubi dicitur Albariosco, quem Marcianus servos noster habet, quem de Dodone parente meo in ipso pago Ebredunense ad me pervenit; necnon et colonicas nostras in pago Rigomagense, quem Baronta libertus noster in benefitium habet, et liberto meo ipsum Barontane, una apud solia quem ei dedimus, ut ad te, heres meam, ipse Baronta aspicere debeat volo ac jubeo. Item, in ipsum pago Ebredunense, colonicas in Boresio, quem Savina in benefitio habet; Rodis ubi verbicarius noster, nomen Laurentius, manet; colonicas in Velentio, quem per preceptionem dominica de ratione Riculfu et germano suo Rodbaldo ad nos pervenit; omnia et ex omnibus, quicquid in ipsum pago Ebredunense, seu et in valle Moccense et Rigomagense, tam de conquesto quam de alode parentum nostrorum, nobis in ipsus pagos obvenit, advenit, ad integrum, una cum alpes, tibi suprascripta heres meam, sacrosancta æcclesia, habere volo ac jubeo. Simile namque modo, in pago Vuapencense, corte mea Talarno, una cum libertus nostros Sicualdo, cum sorores suas et infantes earum; Maximo, cum uxore sua et infantes eorum; Calaico, una cum libertus nostros, et Allionicos quem de Vuidegunde conquisivimus, et liberti nostri in ipsum Allionicus commanere videntur, Marius cum germanos suos; et libertus nostros in Venavella, Hidebertum cum uxore sua et infantes eorum, quem de Vuidegunde ad nos pervenerunt; Kalares quem de ipsa Vuidegunde conquisivimus: Matarellos, libertus noster, manet in colonica dominicale, et extra sunt terras et vineas dominicales: ista omnia suprascripta, una cum libertis, ac colonis et servis, una cum adjunctis adjacentiisque suis, ad ipsa loca pertinentes, te, sacrosancta æcclesia, ut habeas volo ac jubeo. Et dono liberto meo ad ipsa æcclesia, nomen Amalberto, qui habet uxore filia ipsius Mattarello, quem ego manumisi, et ipsum dua mancipia dedi ad casa Vuapencense, his nominibus Rusticii et Lupolina; itemque, et in ipsum pago Vuapemcense, Altana, quem de alode parentum meorum habeo, Curenno, Galisco, Ancilla, quem genitor meus de Persa conquisivit, et illas terras ibidem in Campania, cum illa alpe Cassauda, quem de Lavarnosco ibidem habemus, ipsas terras usque ad summa mancipia quem [de] Siagria conquisivimus. Ista omnia suprascripta, una cum campis, pratis, silvis, pascuis, alpibus adjacentibusque suis, ad ipsa loca pertinentis, tu, sacrosancta æcclesia, habeas volo ac jubeo. Simile namque modo, in ipso pago Vuapomcense, corte mea Opaga, cum omnis appenditiis suas ad se pertinentes, quem alode parentum meorum habeo, apud colonica, quem de venatore avunculus meus, domnos Semforianus episcopus, conquisivi, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Colonica subtus Ripas, quem ad libertum meum, nomen Bertarii, dedimus, infantes sui habeant volo ac jubeo, et ipsi ad herede mea aspicere debeant. Bonis Craviosco tu, heres mea, sacrosancta æcclesia Sancti Petri monasterii Novalicius, ut habeas volo ac jubeo: similiter, corte mea Valerignaca, una cum libertum meum Savino, cum filius suos, et filiis liberti mei, Siseberga; Magnibertum, cum germanus suos et filius suos vel alius libertus nostros qui ad ipsa curte aspiciunt, habere volo ac jubeo. Roma, una cum adpendiciis earum, et alpes preter quem ad libertus meos, infantes Aldefredo et Godoberti, in ipsa Roma dedimus, volo ut habeant et ipsi ad heredem meam aspiciant; Laquatico, una cum appenditiis suas ad ipsa loca pertinentes, et quod a liberta mea, Dumnulina, quem commutavi, dedi in ipsum Laquatico volo ut habeat et ad heredem meam, sacrosancta æcclesia, aspiciat; et terras in Esturbatina, quem de Bonevalo conquisivi et ad suprascripta liberta mea, nomen Sendeberti, dedi, volo ut habeat et ad heredem meam aspiciat; colonicas in Taraone, quem de Ricuberga conquisivimus, et terras in Crariis, et libertus nostros Maroaldo, et uxore sua vel filiis eorum, quem genitrix mea Rustica de pago Genevense fecit venire et super ipsa terra ipsus mansurus fecit; terra et mancipia in Sevelis, quem de Avolo presbitero et de Freberga femina avunculos noster, domnus Senforianus, conquisivit; et libertos nostros in Artonosco, filius Victore et Vere, Johannis, Justebertus, Paulos et Verissimus, Justina et Bertildes, ipsa terra et mancipia in Sevelis in benefitio habent, tu, heres mea, sacrosancta æcclesia Sancti Petri Novalitius monasterii, ut habeas volo ac jubeo. Capannas, quem ad liberta mea, nomen superscripte Berteldi, dedi, volo ut habeat et ad heredem mea aspiciat. Vobridio, quem de Mauro conquisivi et ad liberta mea superscripte, nomen Justini, dedi, quem Dadinus habet, volo ut habeat et ad heredem meam aspiciat. Colonica Utronno, ex alode parentum meorum, Glasia, Pentus Bullone, Muccunava Bladonis, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Similiter et res illas, Maurovila, Rodanone, una cum adjacentias earum vel quicquid de parentes nostros, Dodone et Godane, nobis ibidem obvenit, et res illas quem de Gondoberto conquisivimus, quem Marabertus in benefitio habet, et illas res quem de Escussario conquisivimus, una cum mancipiis, terris vel omnes adjacentias ad ipsa loca aspicientes: ista omnia suprascripta te, sacrosancta æcclesia domni Petri, heredem meam habere volo atque precipio. In Cronno Luciano, ex alode parentum meorum, et in Latiomaus, ibi Mora, ancilla nostra, manet, quod de genitrice nostra Rustica michi obvenit; colonicas in Gradosa, quem ministerialis noster Bajo in benefitio habuit, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Quonaone, in pago Vasense, una cum ingenuis, quem de Vuidegunde conquisivimus; Doliana, in pago Vendascino, quem de ipsa Vuidegunde ad nos pervenit et superscripti liberti mei, Justini et Dadino, dedimus, volo ut habeant et ad heredem meam sacrosancta æcclesia aspiciant. In pago Sigesterico, vineas et terras in Planciano, quem de parente nostro Vuandalberto, abbate, conquisivimus; et, in Massilia, res nostras proprias, casas et ortiles quem de avunculo meo Dodone michi obvenit et de avia nostra Dodina; similiter ad Pero, casas et ortiles, qui michi de parente mea Godane obvenit, et campos et vineas infra civitate, et portione nostra in Centronis; et, ad fontem Lisola, terras et pascuis; in pago Arlatino, Anglarias et Vivario, portione nostra, et illa alia, quem avunculo meo Dodone michi obvenit, tu, heres mea, habeas volo ac jubeo. Cronia, in pago Tolonense, una cum libertis, ac colonis et servis, terris, vineis, olivetis seu et adjacentias ad se aspicientis, te herede mea, sacrosancta æcclesia Sancti Petri monasterie Novalicis, habere volo atque discerno. In pago Regense, Vuardacelis, illo proprio nostro et illa portione quem de Godane conquisivimus, una cum colonica in Cumbolis et in Pratalioni qui ad Vuardacælis aspicit, ubi siricarius noster Peter mansit, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Salines in Viu, in pago Arelatense, quem de Godane parente nostra ad nos pervenerunt, et illa portione Siagriæ quem de ipsa conquisivimus, una cum arvis et campos, vineis et olivetis, mancipiis, pascuis, ibidem et in Campo, et illas salines in Alterneto, Cattorosco et in Leonio, tam nostra portione quam et quod de avunculo nostro Dodone ibidem conquisivimus; in pago Diense, Cassies sibi teptis et portione nostra in Bosedone, quem de Siagria conquisivimus, una cum libertis et servis vel adpendices suas, et libertum nostro, Unebertum, et filius suos, quem ex alode de genitore meo habeo, ut habeas volo ac jubeo. In Ambillis, ubi Gavioaldus, servos noster, manet, una cum cultura quem de domna Siagria ad nos pervenit, quem ipse Unebertus in benefitio habet, et illa colonica de ratione parenti mei Godane, super de Derauso, in pago Diense, ubi Orbicianus servos manet, ubi dicitur Riaciosco, te heredem meam, sacrosancta æcclesia, habere volo ac jubeo. Colonicas in pago Attense, in Variates, et colonicas in pago Cavellico, Attanisco, Quossis, Pecciano Torrido, qui michi ex alode genitrici mei Rusticæ et avunculo meo Dodone obvenit; ista omnia superscripta, una cum adjunctis adjacentibus suis ad ipsa loca aspicientis, te, sacrosancta æcclesia beati Petri apostoli, Novalicis monasterii, te heredem meam habere volo atque precipio. Colonicas in pago Diense, ubi dicitur Macitha, una cum salines ad Verdone, qui ad Lavariosco corte nostra aspexerunt, quam de domna Siagria conquisivimus, te heredem meam habere volo ac jubeo. Casalis in Tenegaudia, una cum terris et pascos in ipso monte, quem de Valeriano genitor meus conquisivit, te heredem meam, sacrosancta æcclesia domni Petri monasterii, habere volo ac jubeo. Et placuit michi in hanc pagina testamentis mei adnecti de alode parentorum meorum, aviis meis Maurino et Dodinæ, quem apud consubrina mea, Honorata, filia Eptolenæ, amitæ mei, pro pectionis titulum inter nos divisimus, noscitur, convenisset ut ipsa omnem portionem suam de ipsa facultate presentaliter recipit, et de proprietate nostre quod pro falcidia, se nos ipsa vel heredis sui superstites fuerint, estare aut per lege recipere potuissent eis præsentaliter, de proprietatis portione nostræ loca dominata, quem in pactionis nostræ continetur et scripte in falcidia reputata dimisimus, ut nullumquam tempore in postmodo ipsa nec heredes sui contra hanc testamento meo nec projesta nostra ambulare nec refragare debeant. Quod si fecerint, pæna quod in pectionis nostræ per commune consensum continet incurrant, et quod repitent evendicare non valeant: et volo ut omnis liberti nostri, quos, quas parentes nostri fecerunt liberos et nos postea fecimus, ut ad ipsam heredem meam æcclesiam Sancto Petro aspiciant et obsequium et impensionem, sicut ad parentes nostros et nobis juxta legis ordine debetur, impendere, ita et in antia ad ipsa herede meam, Sancto Petro Novalicis monasterii constructa, facere debeant. Quod si contumacis aut ingrati ad heredem meam suprascripta æcclesia steterint et revellare voluerint, tunc liceat agentes herede meam eos cum pietatis ordine cohercere, ut ipsi inpensionem faciant sicut ad parentes nostros et nos fecerunt. Quod si ingrati et rebelli prestiterint , tunc quod lex de ingratis et contumacis libertis continet, cum judice interpellatione et distractione, ad herede mea exsolvant et ad ipsa revertant, volo ac jubeo. Et dono superscripto pago Gratianopolitano liberta mea Sanctitildæ, qui manet in Pino, cum filius suos, Sicufredo et Sigirico, Sicumare et germanos eorum, Helene et Sigilinæ, et in ipsum pago Gratiapolitano donamus liberto nostro, nomen Gondoberto, eunucu, et germanas suas, cum omni rem quem Vuidegundas ad parentes suos in Pagnanum per cessione dedit, volo ut habeant et ad herede mea aspiciant. Donamus liberta nostra, Droctesenda, cum filius suos, et habet ipsa liberta nostra homo ingenuus, nomen Radbertus; dedimus Celseberto. Colonica in Glisione, prope de Arcia, volo ut habeat et ad herede mea aspiciat. Colonicas, terras et vineas dominicales, quem Jocos, lerator noster in cessione et opilonicus, usque nunc in benefitio habuit, quem de Sicuberga conquisivimus, volo ut ipse per testamento nostrum libertus fiat, et ipsas colonicas sub nomen libertinitatis habeat et ad heredem meam, sicut liberti nostri aspiciunt, ita et ipse sic facere debeat. Et, si ipse de ipso monasterio sicut libertus se abstrahere voluerit, in pristinu servitio revertatur et ipsas colonicas et ipsi monachi ad parte herede meam Sancti Petri monasterii recipiant. Et illud michi in hunc testamento meum addere placu[i]t ut, dum et domnos patrunus meus, Semforianus condam, episcopatum Vuapencense in suam habuit gubernatione, et devotione suæ ut medietate de rogationes portionis ipsius, in valle Segucia, ad ipsa æcclesia per sua esturmenta delegare voluit, et diebus vitæ suæ tutillam meam in suam habuit recepta potestate et apud nos nullam deduxit ratione, et dum per lege nulla exinde potuit delegare et facultates nostras indivisas remanserunt, ipse carta donationis de medietate locello nostro commune de rogationes in valle Sigusina ad jam dicta æcclesia Sanctæ Mariæ Vuapencense quod scripserat, dum et lex hoc prohibit, et postea ipse de ipso onos episcopato a malis hominibus ejectus fuit, et ipsa portio de rogationis ad ipsa æcclesia Vuapencense nunquam fuit tradita nec recepta; ideoque nos, tam pro animæ nostræ remedio quam et pro ipsius suprascriptus patruum nostrum communi ratione, domno Senforiano, donamus ad ipsa æcclesia Sanctæ Mariæ Vuapencense locella nostra in pago Regense, nucupantes Braccio una cum Voconcio, quem de parente nostra Godane ad nos pervenit, una cum libertis, ac colanis et servis, domibus, ædifitiis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, omnia et ex omnibus, quicquid infra ipsum pago Regense, ad ipsum Bractio et Vocontio, aspicere videtur, preter quod superius scriptum est, quod dum heredem meam æcclesia Sancti Petri dedi, ut, tam pro animæ nostræ remedie, ut diximus, quam et pro devotione patruum nostrorum, domno Senforiano, in luminaribus ipsius æcclesiæ et pro substantia pauperorum perhennis temporibus profitiat in augmentis, volo ac jubeo. Emmoquæ donamus ad ipsa æcclesia Sanctæ Mariæ Vuapencense locella nostra in ipso pago Vuapencense, nucupante Ruarmo, Ambillis in Taraone, una cum libertis ad ipsa loca aspicientes; in pago Cavellico, Memiana, quem domnos et avvos noster, Marro, condam de domno Crammelino , episcopo, conquisivit. De ista omnia suprascripta, dum adhuc vixero, usum et fructum michi reservo; post obitum quidem meum, quandoquidem Deus voluerit, agentes æcclesiæ Sanctæ Mariæ Vuapencense ipsa loca recipiant et habeant, volo ac jubeo. Simile modo donamus ad æcclesia Sancti Johannis Baptistæ Maurogenna, in luminaribus ipsius sancti loce et pro animæ nostræ remedio, loca nucupantis in pago Gratianopolitano Crispiaco, quem de Siagria conquisivimus; Abrici colinica in pago Viennense, quem de ipsa Siagria ad nos pervenit; Macciano quem de alode parentum habeo et in commutationis causæ ad ipsa casa Maurogennica pro colonicas in Venavis, in valle Segusina, dedimus; vircarias in Malenciano, quem ad filio Bertelino, servo Sancto Johanni, pro ingenuitatis dedimus. Ipsa vero loca, una cum colonis ac colanis, servis, libertis, in ipsa loca commanentes, cum omnes adjacentias ad se pertinentes, in luminaribus ipsius æcclesiæ Sancto Johanne Maurogennica et pro substantia pauperorum, volo ut habeat et proficiat in augmentis. Donavimus dulcissime nostræ Virgilie loca nucupantis in ipso pago Vuapencense Laciomaus et Licentiaco, Cassaniola, Ciconiola, quem de domno Vualdeberto, episcopo , et de domna Siagria, et Vuidegundæ et Deos acrata Ricuberta femina in ipsa loca conquisivimus. Similiter, et in pago Segisterico Lavariosco, una cum omnis adjacentias suas, quanto infra ipso pago Sigisterico ad ipsa corte aspicere videntur, quem de domna Siagria ad nos pervenit; etiam et in pago Regense Cinicino, quem de domno Vualdeberto ad nos pervenit; in ipsa vero loca, una cum ingenuis, libertis, ac colanis et servis, terris, domibus, edificiis, mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, cum omnis adjacentias earum ad se pertinentes, ut habeas volo; propter quod in ipsos pagos Sigisterico, Regense et Vuapencense, ad heredem meam æcclesia Sancto Petro monasterii Novalicis dedimus, ut habeat volo ac jubeo. Et placuit michi in hunc testamentum meum plenissima voluntatem scribere, dum et domnos et in Christo pater noster Vualchuni , episcopus, ab initio incoationis opere fundamentum æcclesiæ Sancto Petro monasteriæ Novalicis, heredem meam, posuit, et usque ad culminis consumationis fabrica perduxit et in omne opere ædifitiorum adjutor et gubernator stetit, ut, dum ipse advixerit, sub suo nomine et gubernatione et nostra commune, ipse monasterius Sancto Petro, heredem meam, cum omnibus rebus ad ipsum delegandis consistere valeat; et, quod humanum est, quando abbas de ipso monasterio de hac lucem migraverit, tunc abbate, quem ipse domnos Vualchuni episcopus in ipso monasterio elegere voluerit, ibidem mittat, et ipse abba vel sui monachi taliter agant, dum et ipse domnos Vualchuni advixerit, qualiter ipse eos spiritaliter monere voluerit, et licentia non habeat de ipsis rebus aliud faciendi, nisi quod ipse suprascriptos domnos Vualchuni episcopus pro commune utilitatem ipsius monasterii eis jusserit. Et ita michi placuit addendo ut omnis facultas mea, quem per hunc testamentum meum vel epistolas ad ipso monasterio delegavi, dum et ego et ipse domnos Vualchuni advixerimus, sicut jam dictum est, sub suo nomine et nostrum, diebus vitæ suæ, ad profectum jam dicti monasterii consistere valeat; et, si michi superstis fuerit, diebus vitæ suæ in sua permaneat potestate. Et, si quislibet (quod esse non debet) de monachis ipsius monasterii contumax aut corruptor fabulis insidiarum contra jam dictum domno Vualchuni episcopo estiterit aut rebellare voluerit, licentia habeat eos juxta qualitatis opere suæ cohercere et sententia juxta canonica regula Sancti Benedicti institutionis judicare; et, si noluerit se in sua castigatione corrigere et rebellis extiterit, licentia habeat eum de ipsum monasterio in sua contumatia eicere. Dono ad suprascripta heredem meam, sacrosancta æcclesiæ Sancti Petri monasterii Novalicis, terras et vineas, una cum mancipiis in Matanatis, quem de alode parentum meorum habeo, quem Berolcos in benefitio habuit; volo ut habeas ac jubeo. Dono fidele meo Protadio res illas in pago Vuapencense, ubi dicitur Semprugnanum, cum adpendices suas, quem de Agloaldo conquesivimus, et illa portione quem de Maurengo clerico, pro sua infidelitate, quod nobis mentivit, et per verbo dominico conquisivimus, dum et ipse nobis mentitus fuit, ipsas res Palatius nobis cessit, volo ut habeat. Donamus Tersiæ, filiæ Honoriæ, liberti nostræ, quem Teudaldos de Seguciu huxorem habuit, res illas quæ fuerunt Riculfum, filium Rodulfum condam, quem, pro preceptione domno Theoderico , rege, et illuster vero , domno Karolo , in pago Diense, Vuapencense et Gratianopolitano conquesivimus, preter colonicas in pago Ebredunense, in Volencio, quem ad monasterio Sancto Petro, herede meam, delegavimus, dum et ipse Riculfus apud gente Sarraceorum, ad infidelitatem regni Francorum, sibi sociavit et multa mala cum ipsa gentem pagana fecit; volo ut ipsa Tersia ipsas suprascriptas facultatis habere debeat, et volo ut liberti nostri, filii Vualane, cum illas res quem ipsius Vualane dedimus, ad herede meam, æcclesia Sancto Petro, aspiciant. Dono liberta mea ad herede meam, æcclesia Sancto Petro, nomen Fredberga, uxore Tasculfum, cum nepotes ipsius Fredbergæ, in Etone aut in Pareliano manere videntur, ut liberticam eorum res ad ipsa æcclesia aspiciant, volo ac jubeo. Et notamini in hanc pagina testamentis mei addendum placuit, dum et provintias justas ad gentes Serracenorum dissolatas et distructas sunt, et tam liberti nostri quam et servi et ancillas utriusque generis per plura loca vicinorum per necessitate dispersas fuerunt, volo ut ubicunque ad gentes heredem meam, monasterii Sancto Petro Novalicis constructum, eos invenire potuerint, ut licentia habeant in eorum, absque cujuslibet contradictione, revocare dominatione; et, sicut ad parentes nostros et ad nos aspexerunt, ita et ad herede meam, æcclesia Sancto Petro monasterie Novalicis, aspicere debeant, volo ac jubeo. Et volo ut Gislarannus, libertus noster, et uxor sua, quem de domna Siagria ad nos pervenerunt, una cum colonicas illas quem eis in Comario, in pago Gratianopolitano, dedimus, ut ipsas habeant et ad herede meam, monasterio Sancto Petro Novalicis, aspicere debeant; et illa quæ non sunt nominata, et ad nostro jure pertinet et alicubi non delegavimus, volo ut ad herede meam perveniant. Et si qua karaxatura aut litteratura in hanc paginam testamentis mei reperteque fuerint, nos eas fieri rogavimus, dum et non semel sed sepius eum requisivimus, et humiliter preco domnis principibus vel omnium potestatibus et episcopis, pro Patre, et Filio et Spiritui Sancto, qui potestatem dominandi, regendi habeatis, ut hunc voluntatis nostræ, quem per hunc testamentum meum ad heredem meam, æcclesia Sancto Petro monasterio, pro substantia monachorum et pauperorum delegavi, ut in nullo permittatis convellere nec irrumpere, ut ad augmentis mercedis vestræ commune pertineat. Et, si quis sperat hoc temerario contra hanc voluntatem meam, quem promptissimam devotionem conscribere rogavi, insidiator extiterit et sese noluerit [reformare], iram cælestem incurrat et ad communionem omnium æcclesiarum excommunicatus appareat, et insuper inferat ad ipsum sanctum locum, heredem meam, sociantem fisco auri libras quinquaginta, et quod repetit et vindicare non valeat, stipulatione pro omni firmitate subnixa. Ego ABBO, hunc testamentum a me factum. RUSTICIUS, vir clarissimus. MAGNABERTUS, vir clarissimus. VUIDBERTUS, vir clarissimus. SEMPHORIANUS, vir clarissimus. VITALIS, vir clarissimus.

Bibliographie

MARION (Jules), Cartulaires de l'église cathédrale de Grenoble dits cartulaires de Saint-Hugues, Premier cartulaire, Collection de documents inédits sur l'histoire de France, Paris, 1869, n°22, II.

Responsable

Laurent Ripart

Source de l'édition

Paris, BNF, lat.13879, original (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°221335 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte221335/. Date de mise à jour : 26/09/13. Première version : 10 juin 2010.