Girin pour Savigny (abbaye Saint-Martin)

<<</>>>

NuméroS00652

Genrecharte

Date (précise)1018

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Lyon



Auteur

Girin

Bénéficiaire

Savigny (abbaye Saint-Martin)

Texte

Dum immoramur in incolatu hujus cosmi, concessum est nobis ab Altitonante operari quod expediat nobis in futura vita, ipso attestante, «Operamini non cibum qui perit, sed qui prodest in vitam æternam ; » itemque, «Date eleemosinam, et omnia munda sunt vobis ;» nam et Salomone dicente: «Redemptio viri propriæ divitiæ .» Quid nobis est agendum, nisi ut perpetua mereamur de his quæ possidemus transitoriis? Etenim nisi quis prius a Deo acceperit, non aliquid potest dare, Psalmista testante, qui ait, «Domini est terra, et plenitudo ejus orbis terrarum, et universi qui habitant in eo ;» ab illo enim omnia nobis bona, ejus gratia præveniente, donantur, qui interdum peccantibus nobis sua dona non retrahit, quotidieque exspectat, ut ad spem divinæ propitiationis humana mens consurgat. Quod enim sapientes, quod potentes, quod divites sumus, non alterius, sed potius divino munere sumus; vitam ergo optime divinis beneficiis, id est ut convertamur de malo in bonum, de peccatis ad veram pœnitentiam, quatenus et Dominum non pœniteat dedisse, et nobis accepisse sit utile. Quapropter, in Dei nomine, Ego Girinus, audiens has promissiones suprascriptas, et reminiscens casus humanæ fragilitatis, vel diem mortis meæ, timens incidere in pœnis inferni pro peccatis meis, quæ operatus sum et operor quotidie, dono, per consilium amicorum et parentum meorum, aliquid de hæreditate mea Deo et Sancto Martino ad Saviniacense monasterium, ubi domnus Iterius abbas præesse dignoscitur; hoc tamen pro redemptione animæ meæ et patris et matris meæ, et parentum meorum: hoc est ecclesia Sancti Juliani quæ dicitur Sal, cum decimis et appenditiis suis, et quidquid exquisierint omni tempore, ex hoc in antea et usque in ævum; et juxta ipsam ecclesiam dono unum pratum cum saliceto, et terram ad plantandum, quantum ips monachi plantare voluerint, qui et in ipso loco stabunt; et do unum ortum juxta meum ortum. Hoc tamen do semper in præsenti et unam vircariam juxta ipsum ortum. Est autem hæc ecclesia sita in pago Lugdunensi, in agro Forensi, juxta fluvium Adoysi , et terminatur ex omni parte terra ipsius Girini et Jarentonis, fratris illius. Et quidquid visus sum habere in ipsa ecclesia, dono Deo et Sancto Martino et monachis, ad ædificandum, plantandum et construendum ipsum locum, muras vetustas circuitum ipsius ecclesiæ; omnia quæ ad meam partem pertinent, totum dono. Sane, si post hanc donationem aliqua emissa persona, ego, aut frater, aut aliquis ex propinquis meis, hanc scripturam et donationem calumniare voluerit, et de eleemosina fratrum abstrahere, non fiat quod cupit, sed omnes maledictiones quæ in Libris scriptæ sunt veniant super eos. Ego Girinus hoc donum feci , fieri et firmari rogavi. S. Asterii. S. Vuigonis. S. Aymini. S. Jarentonis. S. Olmari. S. Jarentonis, fratris ejusdem Girini. S. Girini, fratris ejus. Actum anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo decimo octavo.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), Cartulaire de l'abbaye de Savigny suivi du petit cartulaire de l'abbaye d'Ainay, Paris, 1853, n°652.

Responsable

Laurent Ripart

Source de l'édition

cartulaire perdu (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219978 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219978/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.