Hugues fils de Fredeland, Bérard fils de Fredeland pour Savigny (abbaye Saint-Martin)

<<</>>>

NuméroS00644

Genrecharte

Date (approximative)1030

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Lyon



Auteur

Hugues fils de Fredeland, Bérard fils de Fredeland

Bénéficiaire

Savigny (abbaye Saint-Martin)

Texte

In nomine Domini Jesu Christi, qui jubet eleemosinam largiri, et qui in Evangelio præcipit dicens, «Date eleemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis ,» et in alio loco, «Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosina extinguit peccatum ,» et iterum, «Thesaurisate vobis thesauros in cœlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur ;» in multis enim locis habemus adnotatum ut ex rebus quas sibi homo acquirit et possidet, mansionem sibi præparet in cœlo, quam ignis non accendit, nisi ille divinus qui proprio suo operario januam aperit, id est vitam æternam. Hanc admonitionem et hanc præparationem a Domino accepturos sperantes, Nos, in Dei nomine, filii Fredelanni, Hugo et Bernardus, cogitantes casus humanæ fragilitatis et interemptionem patris nostri, simul et diem mortis nostræ, volumus aliqua de rebus nostris et patris nostri dare Deo et Sancto Martino Saviniacensis monasterii, ubi abbas præesse videtur Iterius; quas res ipse Fredelannus in vita sua multis vicibus destinavit: hoc est unam ecclesiam quæ est sita in pago Lugdunensi, in agro Valanse, in villa quæ dicitur Arnacus, in honore sancti Saturnini, cum decimis et appenditiis suis, et alodium quod est ad Sanctum , et quantum Adzelina abbatissa tenet per beneficium et per alodium in curtilis, in pratis, in silvis, in vineis, in exartiriis, in aquis aquarumque decursibus, in terra culta et inculta, et quantum ipsa visa est habere per beneficium et per alodium, et advenientia nostrum est post mortem suam; totum ergo donamus, ego Hugo et Berardus, pro anima patris nostri Fredelanni et sepultura corporis illius, et pro animabus nostris, et pro sepultura corporum nostrorum, et pro animabus parentum nostrorum, Deo et Sancto Martino Saviniacensi, et fratribus inibi degentibus, ut Dominus, per intercessionem beati Martini, animam patris nostri et animas nostras eripere dignetur de pœnis inferni, et accipimus a vobis argenti libras quindecim.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), Cartulaire de l'abbaye de Savigny suivi du petit cartulaire de l'abbaye d'Ainay, Paris, 1853, n°644.

Responsable

Laurent Ripart

Source de l'édition

cartulaire perdu (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219970 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219970/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.