Évrard évêque de Maurienne pour Savigny (abbaye Saint-Martin)

<<</>>>

NuméroS00582

Genrecharte

Date (approximative)29/06/1010

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Lyon



Auteur

Évrard évêque de Maurienne

Bénéficiaire

Savigny (abbaye Saint-Martin)

Texte

Ego, in Dei nomine, Evrardus, indignus, gratia Dei tamen præsul sanctæ matris ecclesiæ Murianæ, cum consilio amicorum meorum, pro remedio animæ meæ et senioris mei Conradi regis, filiique ejus Rodulfi regis, necnon etiam patris mei et matris, et omnium parentum meorum, dono sanctæ ecclesiæ Sancti Martini Saviniacensis monasterii, ubi domnus Durannus abbas cum grege monachorum habitare videtur, ecclesiam Sancti Verani, quæ est in villa quæ vulgo vocatur Erbins , juxta ripam Iseræ fluminis, cum suo presbiteratu et omnibus adjacentiis suis, quæ infra terminos subtitulatos sitæ sunt: sunt autem prædictæ res sitæ in pago Gratianopoli , in agro Savogensi, et terminantur a mane villis Marini, a sero terra Cavorni , a meridie Ysara volvente, a septentrione vero montem Benedictum; et in alio loco, in villa quæ dicitur Balbiacus, mansum unum et quantum ad ipsum aspicit usque in exquisitum. Tali igitur tenore dono prædictas res Deo et Sancto Martino, ut ab hodierno die habeant seniores ejusdem loci in suo dominicatu, et annis singulis, in festivitate beati Andreæ, ad altare beati Joannis sanctæ matris ecclesiæ Murianæ decem solidatas ceræ persolvant. S. Evrardi præsulis, qui hoc donum fecit, et firmare rogavit. S. Riculfi , qui consensit. S. Leothardi præpositi. S. Arberti. S. Adalberti . S. Desiderii. S. Franconis et Desiderii, filiorum Evrardi. Data tertio calendas Julii, feria secunda , anno decimo septimo regni Rodulfi regis.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), Cartulaire de l'abbaye de Savigny suivi du petit cartulaire de l'abbaye d'Ainay, Paris, 1853, n°582.

Responsable

Laurent Ripart

Source de l'édition

cartulaire perdu (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219908 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219908/. Date de mise à jour : 01/10/13. Première version : 10 juin 2010.