Andefroi, Rarborge femme d'Andefroi pour Savigny (abbaye Saint-Martin)

<<</>>>

NuméroS00026

Genrecharte

Date (précise)05/0895

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Lyon



Auteur

Andefroi, Rarborge femme d'Andefroi

Bénéficiaire

Savigny (abbaye Saint-Martin)

Texte

Sacrosanctæ ac venerabili ecclesiæ Sancti Martini Saviniacensis, ubi vir venerabilis Adalbertus abbas præesse videtur. Ego Andefredus et uxor mea Rarborgis, tractantes de salute nostra, cedimus atque condonamus ad ipsam casam Dei et sancti Martini, ex rebus propriis nostri juris, hoc est curtilos et mansos tres et tres vineas, et alias res quæ ad ipsos curtilos aspiciunt; quæ sunt sitæ in pago Lugdunensi, in valle Bevronica , infra fines de Seziaco sive Felice Vulpe, super fluvium qui vocatur Bevrona , quantumcumque in Seziaco villa et in Felice Vulpe acquisivimus, aut in antea acquirere potuerimus, ad ipsam casam Dei cedimus atque condonamus, una cum exitibus et regressibus et omnibus adjacentibus earum quæ insuper sunt, ut faciant ex eis rectores ipsius casæ Dei et sancti Martini quicquid voluerint. Sane si quis, quod fieri minime credimus, si nos ipsi aut ullus homo aut ullus de hæredibus nostris, hanc cartulam contradicere aut inquietare voluerit, tantum et aliud tantum persolvat quantum ipsæ res eo tempore emelioratæ apparuerint. Ego Andefredus et Ratborgis donationem istam fecimus et firmari rogavimus . S. Bosonis. S. Leobardi. S. Pascalis . S. Andreæ. S. Ardradi. Data die Sabbati, in mense Maio, anno quinto advocati domini Ludovici regis, filii Bosonis regis.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), Cartulaire de l'abbaye de Savigny suivi du petit cartulaire de l'abbaye d'Ainay, Paris, 1853, n°26.

Responsable

Laurent Ripart

Source de l'édition

cartulaire perdu (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219352 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219352/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.