Guilhem de Montagnol pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04680

Genrecharte

Date (précise)13/05/1215

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Guilhem de Montagnol

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Donation temporaire de bois et de pacages par Guilhem de Montagnol.

Texte

Anno ab incarnatione Domini M°CC°XV°, tertio idus maii, pateat cunctis hujus scripti vocem audientibus quod ego Guillelmus de Montanol, consilio et voluntate Serene, conjugis mee, dono, laudo firmiterque concedo et in presenti cum hac carta, trado Deo et monasterio Beate Marie de Salvanesc et tibi Petro, abbati, et cunctis fratribus ejusdem loci presentibus atque futuris bona fide et absque dolo tot ligna in cunctis meis nemoribus virida vel sicca quot vobis aut vestris in omnibus fuerint necessaria, preter ligna majora que trabibus et maximis vasibus fuerint congrua, et pascua ubique in omni honore meo ad omnia animalia vestra alenda cujuscumque maneriei sint, que nunc habetis seu de cetero habituri estis, aquas quoque et ligna pastoribus et eisdem animalibus necessaria ad triginta annos, in quibus et per quorum spatium omnibus suprascriptis a vobis seu a vestris integre ac legitime acceptis, habitis et possessis, nichil de his omnibus prelibatis postea accipiatis nisi forsan a me predicto G. seu a meis vobis vel vestris licitum fuit iterum et concessum. Pro qua donatione et concessione unum equum et solidos valentem michi de caritate dedistis. Promitto etiam per stipulationem ego prefatus Guillelmus per me et per omnes meos presentes atque futuros quod numquam per me numquam per aliam suppositam personam contra hoc donum venero, sed totum ratum et illibatum observavero, si Deus me adjuvet et hec sancta quatuor evangelia, renuntians per hoc idem sacramentum omni juri, legi vel consuetudini ad irritandum hoc donum michi vel meis competenti seu competituro. Huius rei testes sunt : Ber. de Rutena, Andreas, Ber. Saquet, Guillelmus Manalis, Ber. Petri, monachi. Johannes scripsit hoc rogatus, die et anno quo supra.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°505, p.439-440

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219321 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219321/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.