Pierre Dubruel, sa femme Ermesende pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04667

Genrecharte

Date (précise)01/1185

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Pierre Dubruel, sa femme Ermesende

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Saint-Gervais, in operatorio Guillelmi Marescoti ; Olargues, in camera Stephani Francigene. Pierre Dubruel et sa femme renoncent à leurs prétentions sur des biens situés dans la paroisse de Cénomes.

Texte

Notum sit omnibus quod controversia erat inter Bernardum, abbatem de Salvanesc, et Petrum de Brolio de toto honore quem habebat Ramundus de Dia quondam in tota parrochia de Senomes, quemquidem honorem idem Ramundus in testamento suo, in die obitus sui, monasterio de Salvanesc contulit. Petebat siquidem Petrus predictus pro uxore sua totum prefatum honorem et dicebat ad suum jus illum pertinere, et ideo convenerunt inter se et placitum suum posuerunt super viros nobiles, Guillelmum videlicet de Castlar et Guillelmum de Avena et Bernardum Boneti, qui utramque partem, ut melius et pacificius possent, transigerent. Quod et fecerunt sicut in consequentibus declaratur : Igitur in nomine Domini. Anno incarnationis Ejusdem M°C°LXXXIIII°, mense januarii, ego Petrus de Brolio et ego Ermessendis, uxor ejus, nos ambo insimul per nos et per omnes nostros, bona fide et sine omni inganno et absque ulla prorsus retentione dimittimus, donamus et laudamus et cum presenti carta tradimus Domino Deo, monasterio et abbati predicto et omnibus fratribus ejusdem loci presentibus et futuris, totum jus quod habemus et habere debemus vel aliqua ratione ad nos posse pertinere videtur in toto predicto honore et in tota parrochia jam dicta de Senomes, quem vobis clamabamus vel aliquo modo clamare poteramus, excepto hoc solo de Argennovas. Et promittimus et convenimus vobis per stipulationem quod non veniemus contra hanc donationem nostram neque aliquis homo vel femina nostro consilio vel ingenio ; et omni juri et rationi, quidquid sit, quod in his omnibus nobis competebat vel competere videbatur, totum illud hodie penitus renuntiamus, et nos et omne genus nostrum omnino exuimus et alienamus et vos et omnes successores vestros plene investimus. Et accepimus a vobis pro laudatione et donatione ista CCL solidos Melgorienses, ex quibus penes vos nichil remansit in debito. Et nos juravimus, tactis sacrosanctis evangeliis, omnia supradicta ut firma et illibata vobis et successoribus vestris et jam dicto monasterio in perpetuum permaneant. Factum est hoc placitamentum in manu supradictorum virorum, Guillelmi scilicet de Castlar et Guillelmi de Avena et Bernardi Boneti, qui hoc placitaverunt in burgo Sancti Gervasii, in operatorio Guillelmi Marescoti. Laudamentum vero et jusjurandum, quo hec omnia supradicta laudata sunt et confirmata, apud castrum de Olargio fuit factum in camera Stephani Francigene. Cujus rei testes sunt : Petrus Rainonis, monacus, Petrus Raimundi de Altopullo, Poncius de Olargio, Guillelmus de Avena, Amalricus Petrus Sicardi, Guillelmus de Viridario, Petrus Colom, Ugo de Brolio, Petrus Isarni, Stephanus Francigena, Guillelmus de Podio, Stephanus de Ga. Frater Petrus scripsit.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°492, p.419-421

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219308 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219308/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.