Ricard de Montpaon pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04663

Genrecharte

Date (précise)1183

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Ricard de Montpaon

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Montpaon, in domo Petri Johannis. Ricard de Montpaon donne en outre le mas de la Blaquière (cf. n°488).

Texte

Item ego predictus Ricardus, quia soror mea Ferlandina hec omnia jurare dissimulat, obligo me pro ea Deo et monasterio predicto per me et per omnes meos quod si illa in predictis honoribus vel alius nomine ejus aliquid ibi demandaverit vel jure evincere posset meis tamen missionibus, dono tibi Bernardo, abbati predicti monasterii, et successoribus tuis in returnum mansum cum molendinis omnibus de Blaqueria, ut tamdiu habeatis et possideatis donec quod ablatum fuerit vel evictum plenissimum vobis restauretur. Isti sunt testes supradicte Ricarde, uxoris predicti Ricardi de Montepaone, quando laudaverunt et juraverunt hanc cartam et omnia que in ea continentur, in castro de Montepaone, in domo Petri Johannis, videlicet : Ricardus de Montepaone, Raimundus Porcelli, Arnaldus Cedals, Guillelmus de Pegairolas, Raimundus Gaucelini, Berenguerius Vierna, Deodatus Bosquis, Petrus de Pegairolas, Ugo Vernizat, Raimundus Mata, Petrus Johannis, Stephanus Johannis, Petrus Canuti, Petrus Bernardi, prior, et B., abbas predicti monasterii, in cujus manu hoc factum est. Raimundus scripsit.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°488, p.412-414

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219304 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219304/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.