Honorius 3 pape pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04642

Genrebulle

Date (précise)10/01/1219

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Honorius 3 pape

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Latran. Bulle d’Honorius III accordant à l’ordre de Cîteaux les dîmes de toutes les novales que les religieux ont cultivées depuis le concile de Latran ou cultiveront dans la suite de leurs mains ou à leurs frais.

Texte

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cisterciensi et universis coabbatibus ejus et fratribus sub eodem ordine Deo servientibus salutem et apostolicam benedictionem. Contingit interdum quod nonnulli propriis incumbentes affectibus, dum sanctionum sensum legitimum ad sua vota non habent, accomodum superinducunt adulterinum intellectum in temporali compendio eternum dispendium non timentes. Sane quia, sicut audivimus, quidam suo nimis inherentes ingenio nimiumque voluntarii concilii generalis interpretes de novalibus post idem concilium adquisitis a vobis intendunt decimas extorquere, ne igitur super his vos contingat indebita molestatione vexari, Nos interpretationem illarum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensium decimis edite asserimus peregrinam ; in ipsa quidem expresse cavetur ut de alienis terris et a modo adquirendis, si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis, decimas persolvatis ecclesiis quibus ratione prediorum antea solvebantur, unde si ad prope positum aciem discretionis extenderent, advertentes nichilominus de quibus novalibus Apostolica Sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam, non sic circa novalia nove interpretationis ludibrio ingenia fatigarent, inhibimus igitur auctoritate presentium ut nullus a vobis de novalibus a tempore Laterani concilii excultis vel in posterim propriis manibus aut sumptibus excolendis decimas exigat vel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum, etc. Datum Laterani, IIII idus Januarii, Pontificatus nostri anno tercio.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°467, p.367-368

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219283 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219283/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.