Honorius 3 pape pour Sylvanès (abbaye de)
NuméroT04639
Genrebulle
Date (précise)13/11/1217
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Rodez
Auteur
Honorius 3 pape
Bénéficiaire
Sylvanès (abbaye de)
Regeste
Bulle d’Honorius III accordant au chapitre général de Cîteaux la faculté de dispenser de toute irrégularité les religieux de l’Ordre.
Texte
Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus in generali capitulo Cisterciensi constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Volentes religioni vestre, quantum cum Deo possumus, apostolici favoris gratiam exibere, IIIIor primis ordinis vestri abbatibus dispensandi cum irregularibus ordinis vestri potestatem Nos memorimus concessisse. Quia vero magis expedire Nobis ex parte vestra proponitur ut potestas hujusmodi vestro generali capitulo conferatur, Nos concessionem super hoc factam prephatis abbatibus revocantes, dispensandi cum irregularibus ordinis vestri, prout secundum Deum et ecclesiasticam honestatem videritis expedire, vobis dumtaxat in ipso generali capitulo congregatis auctoritate presentium liberam concedimus facultatem, nisi forsan aliqui ex tali causa irregularitatis vitium incurrissent quod eorum dispensatio merito esset Sedi Apostolice reservanda. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, idus Novembris, Pontificatus nostri anno secundo.
Bibliographie
VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°464, p.365
Source de l'édition
Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)
Comment citer cette notice
Acte n°219280 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219280/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.