Frotard de Roquessels, sa femme Raymonde, leurs enfants pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04497

Genrecharte

Date (précise)1155

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Frotard de Roquessels, sa femme Raymonde, leurs enfants

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Donation de droits sur deux mas par Frotard de Roquessels, sa femme et ses enfants.

Texte

DE DONO FROTARDI DE ROCOSEL Anno Dominice incarnationis MCLV, ego Frotardus de Rocosel et ego Raimunda, uxor ejus, et infantes nostri, videlicet Frotardus et ceteri, nos omnes insimul, bona fide et sine inganno et absque omni retentione, pro amore Dei et remissione peccatorum nostrorum, donamus et laudamus et titulo donationis cum hac carta tradimus monasterio Beate Marie, quod vocatur Salvanesc, et tibi Guiraldo, abbati, et omnibus ejusdem loci fratribus presentibus et futuris, totum quod habemus et habere debemus in Pardinegas, in manso qui vocatur Mas Major et Baltuguat, videlicet fevum quem tenet ibi de nobis Ferrannus de Sparron, et quicquid ibi habemus et habere debemus vel quicquid aliqua persona ibi per nos vel de nobis habet, et totum quod habemus in manso qui vocatur Calmeta, videlicet fevum quem tenet ibi de nobis Bernardus Begonis de Provencos, et quicquid ibi habemus et habere debemus vel quicquid aliqua persona per nos vel de nobis habet. Hanc donationem facimus integre et fideliter et, ut superius dictum est, absque omni retentione, ut jure perpetuo habeatis et libera possessione semper possideatis omnia predicta et vos et successores vestri. Pro hac etiam donatione dedistis nobis unum pullum equinum et XXX solidos Melgorienses, de quibus liberavimus de pignore predictum fevum de La Calmeta, ut habeatis illum in pace et absque omni inquietudine et omnia predicta, sicut superius dictum est. Testes hujus rei sunt : Rollannus de Provencos et Bertrandus, frater ejus, et Raimundus, frater eorum Sicardus et Raimundus Berenguiers, frater ejus, Fredulo et Ugo, nepos Bernardi Begonis. Laudationis vero Frotardi junioris sunt testes : Guiraldus Sennorel, Guillermus de Avidaz et Amblardus de Brusca.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°326, p.260-261

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219138 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219138/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.