Bernard Escafre, ses frères, leur mère Guilhème pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04496

Genrecharte

Date (précise)1155

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Bernard Escafre, ses frères, leur mère Guilhème

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Donation de deux mas par Bernard Escafre, ses frères et sa mère.

Texte

DE DONO BERNARDI ESCAFREDI ET FRATRUM SUORUM ET MATRIS EORUM GUILELME Anno ab incarnatione Domini MCLV, ego Bernardus Escafredi et ego Petrus, frater ejus, qui nominor Stolz, et ego Guilelmus, frater eorum, et ego Guilelma, mater eorum, nos omnes nomine nostro, bona fide et sine inganno et absque omni retentione, pro amore Dei et remissione peccatorum nostrorum et pro anima patris nostri, donamus et laudamus et titulo donationis cum hac carta tradimus monasterio Beate Marie, quod vocatur Salvanesc, et tibi domno Guiraldo, abbati, omnique ejusdem loci conventui, totum quod habemus et habere debemus in territorio quod vocatur Pardineguas, videlicet mansum qui vocatur Baltuguat et Mas Major, scilicet alodium, fevum et beneficium, terras cultas et incultas, prata, nemora, pascua, aquas, decursus aquarum et recursus et quicquid ibi habemus et habere debemus vel quicquid ibi aliqua perso[na] per nos vel de nobis habet, et mansum qui vocatur Calmeta, qui est juxta Pardinegas, videlicet alodium et benefitium, terras cultas et incultas, prata, nemora, pascua et si qua sunt alia ad ipsum mansum pertinentia et quicquid ibi aliqua persona per nos vel de nobis habet. Pro hac donatione et laudacione dedistis nobis CCCC solidos Melgorienses, ut jure perpetuo habeatis et libera possessione semper possideatis omnia predicta et vos et successores vestri. Et si aliqua persona amparaverit vel abstulerit aut clamaverit vobis aliquid in supradicto honore, nos erimus vobis testes et defensores omni tempore secundum rationem justicie. Et sciendum est quod nos supradicti, videlicet ego Bernardus et ego Petrus et ego Guilelmus et ego Guilelma, juravimus super sancta evangelia ut predicta donatio firma et stabilis omni tempore permaneat. Testes hujus rei sunt : Guilelmus de Avena, Ugo de Malavalle et Raimundus, frater ejus, Raimundus de Rocosel et Guido, frater ejus, Deodatus de Altiniaco, Guilelmus Ademari, Pontius de Pardinegas et Deodatus, frater ejus.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°325, p.259-260

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219137 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219137/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.