Robert de Cornus, sa femme Aladais, leurs enfants pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04311

Genrecharte

Date (précise)1160

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Robert de Cornus, sa femme Aladais, leurs enfants

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Donation d’un fief, d’un bois et d’un porc par Robert de Cornus, sa femme et ses enfants.

Texte

DE DONO ROTBERTI DE CORNUTIO Anno ab incarnatione Domini M°C°LX°, ego Rotbertus de Cornutio et uxor mea Adalaitia et nos infantes eorum, videlicet ego Guillelmus Petri et ego Petrus de Monteacuto et ego Vitalis et ego Petrus Helyas, nos omnes insimul, bona fide et sine inganno, pro amore Dei et remissione peccatorum nostrorum, donamus et laudamus et titulo donationis cum hac carta tradimus monasterio Beatę Marię de Salvanesc et tibi Guiraldo, abbati, omnique ejusdem loci conventui totum fevum mansi de Landis et boscum, qui vocatur Rendondel, et quicquid in predicto manso et in bosco habemus et habere debemus vel quicquid ibi aliqua persona per nos vel de nobis habet et unum porcum, quem habemus in uno manso de Promilach. Pro hac donatione et laudatione dedistis nobis quingentos solidos Melgorienses ut firma et stabilis omni tempore permaneat. Et si aliqua persona amparaverit vel abstulerit vobis aliquid ibi, nos erimus vobis testes et defensores semper. Et sciendum est quod nos supradicti, scilicet ego Rotbertus, ego Guillelmus Petri, ego Petrus de Monteacuto, ego Vitalis et ego Petrus Helias, nos omnes juravimus super sancta evangelia predictam donationem ut jure perpetuo habeatis et possideatis omnia predicta et illibata vobis et posteris vestris in ęternum permaneant. Testes hujus rei sunt : Guillelmus Avinon et Berengerius, frater ejus, et Arnaudus, frater eorum, Bernardus Eschafredi, Guillelmus de Luzenzon, Raino de Ponte et Berengerius de Ripaalta. Laudationis vero predictę Adalaitię sunt testes : Guillelmus de Rocosel, canonicus, Raimundus de Rocosel et Ugo de Malavalle.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°141, p.111-112

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°218952 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte218952/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.