Etienne de Roquessels pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04251

Genrecharte

Date (précise)1160

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Etienne de Roquessels

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Donation faite par Etienne de Roquessels.

Texte

DE DONO STEPHANI DE ROCOSEL In nomine Domini. Ego Stephanus de Rocosel, volens relinquere seculum, pro amore Dei et remissione peccatorum meorum, dono et laudo monasterio Beatę Marię de Salvanesc et tibi Guiraldo, abbati, omnique ejusdem loci conventui V modios et dimidium de annona et dimidium modium de frumento et LX oves et XX vacivos et LXII solidos et unum bovem, et ita facio hanc donationem integre et absque omni retentu ut, etiamsi exierim de monasterio, quod absit, nichil debeo recuperare de omnibus supradictis, set vos debetis omnia predicta habere absque ulla contradictione. Et sciendum est quod hoc predictum donum facio cum consilio et laudatione fratris mei, Bernardi, cui dimitto XX oves et X vacivos, quas oves et quos vacivos debetis tenere, et debetis ei reddere in unoquoque anno tantummodo XXX vellera de lana et IIII caseos, et matri nostre debetis dare annuatim VIII eminas de frumento et VIII de siligine et III caseos, de carne et de vestimento secundum quod vobis visum fuerit ; et post mortem illius, si predictus Bernardus superstes fuerit, debet venire ad vos per conversum ad jussum et ad voluntatem vestram, quod si facere noluerit, debetis ei reddere XX oves et X vacivos tantummodo et nichil amplius. Factum est hoc anno Dominice incarnationis M°C°LX°, in presencia Poncii, prioris, Raimundi, subprioris, Guiraldi de Olcaz, monaci, Petri Ostalarii, conversi, et Deodati de Rocosel, con[versi].

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°81, p.67-68

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°218892 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte218892/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.