Bertrand du Pont de Camarès, ses frères pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04240

Genrecharte

Date (précise)1153

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Bertrand du Pont de Camarès, ses frères

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Confirmation par Bertrand du Pont de Camarès et par Guilhem, Aimeric, Bérenger et Arnaud, ses frères, des donations qu’ils avaient dejà faites à Sylvanès (cf. n°69).

Texte

DE DONATIONE DOMINORUM DE PONTE Anno Dominice incarnationis M°C°LIII°. In nomine Domini. Ego Bertrandus de Ponte et ego Guillelmus et ego Aimericus et ego Berengerius et ego Arnaudus, nos omnes fratres nomine nostro cognoscimus et laudamus cartam, quę fuit facta de manso de Salellis et de mutacione vel constructione monasterii, et testificamur eam et confirmamus esse veram ; et ideo bona fide et sine inganno, pro amore Dei et remissione peccatorum nostrorum, donamus et laudamus et confirmamus et titulo donationis cum hac carta tradimus monasterio Beatę Marię, quod vocatur Salvanesc, et tibi domno Guiraldo, abbati, omnique ejusdem loci conventui, videlicet omnibus fratribus et futuris et presentibus, omnia que in predicta carta continentur, videlicet honores, donationes, commutationes, decimas, possessiones et omnia que usque hodie acquisistis qualicumque modo vel de nobis vel de aliis et omnia que habetis et possidetis ubicumque sint in Camares, videlicet : mansum de Salellis, et mansum de Terundo, et boscum Landes, et mansum de Las Landes, et campum de Marcellon, et totum quod habetis et tenetis apud Tenenz, et totum quod habetis et habere debetis in Campolongo, et mansum de Croseto, et totum territorium, quod vocatur Cantalops, et Montem Tenenz, et Costam Frigidam et omnes costas, quę ad ipsum montem pertinent, et mansum Tafel, et caputmansuram quę est juxta mansum de Salellis, et aquam a Campo Revello usque ad pauxeriam veterem de Landis ad molendina facienda et ad omnem voluntatem vestram faciendam, et mansum de Cabriaco, et mansum de La Treilla, et mansum de Ulmo, et totum territorium de Gallac et omnia que circa ipsum territorium habetis et tenetis, et totum quod habetis in riparia de Dordon, et omnia que habemus vel querimus in toto territorio de Grauson et in omnibus que circa ipsum territorium habetis et tenetis. Omnia supradicta cum omnibus pertinentiis suis donamus et laudamus integre et fideliter et absque omni retentione, scilicet terras cultas et incultas, prata, nemora, pascua, aquas, decursus aquarum et recursus et quicquid aliqua persona in supradictis honoribus per nos vel de nobis habet. Et donamus et laudamus pascua ad alenda omnia animalia, que modo tenetis vel in antea tenebitis in Grauson, in tota parrochia de Fragos et in sursum usque ad Cellers et per La Calm et in Domeiran et in Lobeira de strata in intus usque ad Carrairolam ; et ad omnia animalia, que modo tenetis vel in antea tenebitis in Gallac, sicut descendit serra usque ad Sanctum Martinum et sicut venit per La Calm usque ad Campum Revel ; et ad omnia animalia, que modo tenetis vel in antea tenebitis in Cantalops vel in Campolongo et in monasterio, et ad unum tropellum de ovibus, in tota parrochia de Serruz, quod tropellum non debet excedere numerum mille. Recognoscimus etiam vobis esse vestri juris molnaria, que sunt in toto honore vestro de Grauson, et ideo solvimus et dimittimus vobis omnem clamationem et omnem querimoniam, quam de ipsis faciebamus, et solvimus similiter et dimittimus omnes clamationes et omnes querimonias, quas de vobis vel de vestris faciebamus et in pace vobiscum de omnibus revertimur. Donamus et concedimus vobis ligna sicca in tota terra nostra ad omnes usus vestros necessaria. De omnibus supradictis causis accipimus vos in bona fide ut jure perpetuo habeatis et libera possessione semper possideatis omnia predicta et illibata vobis et posteris vestris in ęternum permaneant. Pro hac etiam donatione et laudatione seu confirmatione dedistis nobis CCC solidos Melgorienses, ut firma et stabilis omni tempore permaneat et in pace et absque omni nostra et omnium nostrorum hominum inquietudine omnia predicta semper habeatis et, ut superius dictum est, integre et libera possessione semper possideatis et vos et successores vestri. Testes hujus rei sunt : Frotardus de Elzeria, Petrus Raimundi de Vinzan, Guiraldus Seinorel, Guillelmus de Luzenson, Raimundus de Rivo, Deodatus Boleta, Guido de Rocosel, Raino de Ponte, Ugo de Malaval, Petrus Ugonis de Avena, Guillermus de Petra, Guillermus de Avidaz, Guillelmus Petri de Lunaz, Pontius, prior Salvaniensis, Ugo presbyter et monacus, Guillelmus de Roda monacus, Guillelmus de Sancto Felicio monacus, Ermengaudus monacus, Martinus monacus, Pontius monacus, Bernardus de Villa monacus, Ugo, Guillermus, Raimundus, Petrus, Berengerius, Petrus, Radulphus, Xristianus, Petrus, Bertrandus et Arnaldus de Petra, omnes isti monachi ; conversi vero quamplures hujus rei sunt testes. Et ego Blancaflos, uxor Bertrandi de Ponte, laudo et confirmo hanc cartam. De hac laudatione sunt testes : Guillelmus de Luzenzon, Raimundus de Rivo, Guillelmus Froterii, Raimundus Scedalz et Raimundus Berever.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°70, p.58-60

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°218881 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte218881/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.