Raymond At d'Aspet pour Montsaunès (commanderie du Temple)

<<</>>>

NuméroT03985

Genrecharte

Date (précise)28/07/1156

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Comminges



Auteur

Raymond At d'Aspet

Bénéficiaire

Montsaunès (commanderie du Temple)

Regeste

Entrée de Raymond At d’Aspet au Temple de Montsaunès. Don par le même aux Templiers de divers fiefs situés à Canens et à la Pujole et de l’albergue de l’église de la Pujole.

Texte

CARTA RAIMUNDI D’ESPEL In nomine Domini. Pro remissione peccatorum meorum ego Raimundus Ato d’Espel in presentia P. Coseranensis episcopi et Guillelmi de Verduno fratris Templi dono et trado et servo corpus meum pro fratre Deo et milicie Iherusalem Templi et domui Montis Salnensis cum omni meo honore et dominio atque dominatione que habeo vel aliquis per me habet in ecclesia et in tota villa de Canecs et in terminis suis. Similiter dono et trado predicte milicie Templi quodcumque habeo vel aliquis per me habet in villa de Podiola et in terminis suis. Similiter in alio loco totum illum honorem qui dicitur honor Sancti Laurentii cultum et incultum dono predicte milicie quicquid facere voluerit usque in eternum. In vita autem mea et usque ad mortem meam michi retineo et omnibus meis fratribus predicte milicie quicquid habeo vel aliquis per me habet in villa vel in afita que dicitur Argag et in terminis suis et in villa de Arrot retineo casalem Ati Alsipi, ad Bendam retineo casalem Baiuli et Arnaldi de Bosch [solum modo usque ad mortem, post meam mortem remaneat ad servicium domus Templi Montis Salnensis integriter et in eternum]. In hac predicta ecclesia de Podiola dedit R. d’Espel unum convivium que ibi habebat cum tota sua familia annuatim domui milicie Templi scilicet Monti Salnensi ; pro hoc supradicto convivio debet dare annuatim monachus d’Aleit qui est prior de Rupe Forte et II. sestarios de forment ad ipsum de Martras et III. sestarios vini et X. sestarios de cibaria, et XVIII. d. morlanis per carnes et VII. gallinas. Factum fuit hoc mense iulio, die sabbati, luna .IIIIa., regnante Lodoico rege Francorum, anno ab incarnatione Christi .M°.C°.LVI°. Rotbertus presbiter scripsit.

Bibliographie

HIGOUNET (Charles), “Cartulaire des Templiers de Montsaunès”, Bulletin philologique et historique (jusqu’à 1715) du CTHS, 1955-56 (1957), 211-294, n°41, p.247-248

Source de l'édition

Toulouse, AD Haute-Garonne, H Malte, Montsaunès, I, 1 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°218626 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte218626/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.