La commanderie du Temple de Golfech pour Golfech (commanderie du Temple)

<<</>>>

NuméroT03886

Genrecharte

Date (précise)03/05/1292

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Cahors



Auteur

La commanderie du Temple de Golfech

Bénéficiaire

Golfech (commanderie du Temple)

Regeste

Valence. Arnaud du Breuilh, commandeur du Temple de Golfech, et Raymond Bernard de Durfort font un accord sur le droit de pêche dans la Garonne morte, paroisse de Golfech et de Grasset.

Texte

Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum questio seu discentio diucius fuisset inter religiosum virum fratrem Arnaldum de Brolio, preceptorem domus milicie Templi de Golfog, agennensis diocesis ex parte una, et nobilem virum dominum Raymundum Bernardi de Duroforti militem ex altera super jure piscarie aque vugariter vocate Garona morta que est in parrochia de Golfog et de Grasset, ad ultimum, partes predicte super jure dicte piscarie venerunt ad composicionem et ordinationem gratuitam et amicabilem inter se. Que compositio amicabilis seu odinacio inter partes predictas abita talis fuit videlicet : quod predictus preceptor et ejus successores qui pro temporibus fuerint in dicta domo de Golfug abeant et teneant et possideant passiffice in futurum quartam partem pro indiviso aque et piscarie predicte ; et quod dictus nobilis et ejus successores abeant, teneant et possideant passiffice in futurum tres partes pro indiviso dicte aque et piscarie. Quam quidem ordinacionem seu composicionem amicabilem partes predicte ad invicem mandaverunt et promiserunt tenere et servare inviolabiliter bona fide et nunquam contra venire per se vel alium seu alios loco sui. Voluerunt eciam dicte partes quod de predicta ordinacione seu amicabili compositione fiant duo instrumenta per alfabetum divisa, ita quod dictus preceptor domus de Golfeg abeat unnum ex illis et aliud nobilis ante dictus et quodlibet predictorum instrumentorum sigilletur sigillis magistri milicie Templi in provincia et nobilis predicti. Et nos, Poncius de Broeto, miles et preceptor domus milicie Templi Sancti Egidii, inspecta et diligenter intelecta predicta ordinacione seu compositione amicabili, atendentes quod composicio ante dicta est fructuosa et utilis domui nostre predicte de Golfeg, eandem composicionem ratam abentes, laudamus, confirmamus et eciam aprobamus et ad majorem firmitatem omnium premissorum in futurum abendam, sigillum nostrum presentibus instrumentis duximus apponendum. Et nos, nobilis predictus, fecimus illud idem. De quibus et singulis ego, Durandus Dompne, publicus notarius Valencie, ad requisitionem duarum partium, duo instrumenta divisa per alfabetum ejusdem tenoris scripsi scilicet istud et aliud. Actum fuit hoc Valencie III die introitus madii. Testes sunt : magister Bernardus de Marses, clericus ; Bertrandus Gervalli, domicellus ; G. de Verinis, clericus ; G. Bassu ; et eguo Durandus Dompne, publicus notarius supra dictus, qui hec scripsi et signum meum apposui, anno Domini M°CC°LXXXX secundo, regnante Philippo Francorum rege, Edwardo rege Anglie duce Aquitanie, Bertrando Agennensi episcopo.

Bibliographie

PEÑA (Nicole de), Documents sur la maison de Durfort (XIe-XVe siècle), Bordeaux, I, 1977, n°133, p.87-88

Source de l'édition

Toulouse, AD Haute-Garonne, H Malte, Golfech, 6, 1 ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°218527 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte218527/. Date de mise à jour : 07/10/13. Première version : 10 juin 2010.