Étienne fils de Raymond de Labège et de Géraude de Labège pour Toulouse (Bernard prieur de Saint-Antoine)

<<</>>>

NuméroT02729

Genrecharte

Date (précise)08/1188

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Pamiers



Auteur

Étienne fils de Raymond de Labège et de Géraude de Labège

Bénéficiaire

Toulouse (Bernard prieur de Saint-Antoine)

Regeste

Étienne, fils de Raymond de Labège et de Géraude de Labège, avec l’accord de sa sœur Isarne et du mari de celle-ci, Guilhem Engilbert, vend à Bernard, prieur de Saint-Antoine, une terre contiguë à la terre de Luquet et au pré de Castanet et ressortissant à la seigneurie dudit prieur.

Texte

Notum sit cunctis quod Stephanus filius dictus Raimundi de Labigia et Geralde de Labigia, sue uxoris qui fuerunt, sua propria et bona voluntate, vendidit et solvit et reliquit atque dimisit domino Bernardo, priori ecclesie et domus Beati Antonii, et omnibus aliis fratribus ejusdem domus presentibus et futuris et omni eorum ordinio totam illam terram sicut melius est inter terram Raimundi Malibina et terram de Luqueto et tenet de terra filiorum Guillelmi Fabri usque ad pratum de Castaneto et est in dominio ipsius domini prioris predicti ; et ex ista terra predicta uti melius includitur infra prescriptas adjacentias, predictus venditor Stephanus de Labigia laudavit inde atque convenit facere bonam et firmam guirentiam de omnibus amparatoribus, excepta parte dominationis predicto priori et omnibus habitatoribus ejusdem ecclesie et domus presentibus et futuris et omni eorum ordinio, et solvit inde et reddidit hoc feodum domino predicto priori et omnibus aliis fratribus ejusdem domus et habitatoribus ad faciendam inde totam eorum voluntatem sine ulla retentione quam ibi non fecit predictus venditor ; hoc fuit factum consilio et voluntate Isarne sororis predicti Stephani, que totam hanc venditionem laudavit et concessit ; et si aliquod justum vel rationem ibi habebat vel habere debebat ullo modo totum ab integrum Isarna predicta solvit et reliquit atque dimisit domino priori predicto et omnibus habitatoribus ecclesie et domus Beati Antonii presentibus et futuris et omni eorum ordinio sine retentione ulla quam ibi non fecit, et convenit inde Isarna predicta esse guirens de omnibus amparatoribus qui ex sua parte aliquid ibi peterent. Hujus venditionis et istius rei prescripte sunt testes : Bernardus Seilanus et Petrus Lumbardus et Petrus de Nemore et Guillelmus qui hujus tocius rei testis est et cartam hanc scripsit in mense augusti, feria .VIIa., regnante Filipo Francorum rege et Raimundo Tholose comite, et Fulcrando episcopo, anno .M°.C°.LXXX°.VIII°. ab Incarnatione Domini. Item fuit hoc factum consilio et voluntate Guillelmi Engilberti, mariti predicte Isarne, qui totam hanc venditionem laudavit et concessit ; et si aliquod jus vel rationem ibi habebat vel habere debebat ullo modo totum integre Guillelmus Engilbertus predictus solvit et reliquit atque dimisit predicto priori et omnibus aliis habitatoribus ecclesie presentibus et futuris sine retentione ulla quam ibi non fecit. Hujus solutionis sunt testes : Bernardus Seilanus et Petrus Lumbardus et Guillelmus qui hec scripsit eodem die et eodem mense, anno .M°.C°.LXXX°.VIII°. ab Incarnatione Domini.

Bibliographie

OURLIAC (Paul) et MAGNOU (Anne-Marie), Cartulaire de l’abbaye de Lézat, Paris, 1984, n°1476, II, p.337-338

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9189, cartulaire 2 de l’abbaye Saint-Pierre de Lézat (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°217370 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte217370/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.