Pierre de Castagnac commandeur de Canens, A. de Roquefort commandeur de Salles procureurs de Fortanier et précepteur de la maison du Temple de Montsaunès pour Lézat (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroT01755

Genrecharte

Date (précise)10/05/1241

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Pamiers



Auteur

Pierre de Castagnac commandeur de Canens, A. de Roquefort commandeur de Salles procureurs de Fortanier et précepteur de la maison du Temple de Montsaunès

Bénéficiaire

Lézat (abbaye Saint-Pierre)

Regeste

Pierre de Castagnac, commandeur de Canens, et A. de Roquefort, commandeur de Salles, procureurs de Fortanier, précepteur de la maison du Temple de Montsaunès, transigent avec Arnaud, prieur de Lézat, et Guilhem, sacriste, procureurs de Ber[nard], abbé du monastère, la maison du Temple cessant de demander la nourriture pour vingt-quatre chevaliers et le prieuré promettant de lui donner annuellement 12 sous de Morlaàs le dimanche de la Septuagésime.

Texte

[N]overint universi presentes pariter et futuri quibus hoc presens intimabitur instrumentum quod frater Petrus de Castaiaco, comendator de Canencs, et frater A. de Rupeforti, comendator domus de Salis, constituti procuratores a fratre Fortanerio, preceptore milicie Templi domus Montissalnerii, ex una parte, sicut per litteras procuratorias sigillatas apparebat que sic dicebant : « Notum sit universis presentibus pariter et futuris quod nos frater, Fortanerius de Seados, preceptor domus milicie templi Montissalnerii, et de consilio et voluntate tocius conventus ejusdem loci, constituimus procuratores nostros fratrem Petrum de Castanhaco, comendatorem de Canencs, et fratrem A. de Rupeforti, comendatorem de Salis, super conpositione facta vel facienda inter nos, ex parte una, et abbatem et conventum monasterii Lesatensis, ex altera, de questione quam nos fecimus vel facere potuimus aut facimus vel facere possumus in prioratu eorum de Salis, videlicet super refectione .XXIIIIor. militum quam nos debemus habere in predicto prioratu de Salis, concedens eisdem plenariam potestatem conponendi cum predictis abbate et conventu vel eorum procuratoribus super predicta questione ratum et firmum habituri perpetuo quicquid cum eis vel per eos factum, procuratum seu conpositum fuerit in questione premissa, potestatem etiam concedintes eisdem super predicte questionis conpositione conficiendi puplica instrumenta que perpetuam optineant firmitatem. In cujus re[i] testimonio presentem paginam sigillo nostro duximus roborandam. Datum apud Montemsalnerium, dominica post Ascensionem Domini, anno ejusdem .M°.CC°.XL°.I°.». Et Arnaldus, prior domus de Lesato, et Guillelmus, sacrista ejusdem domus, constituti similiter procuratores a domino Ber., Dei gratia abbate Lesatense, ex alia parte, sicut per litteras procuratorias ab ipso dandas aproparebat que sic dicebant : «Notum sit universis presentibus pariter et futuris quod nos Ber., miseratione divina Lesatensis abbas, cum consilio et voluntate tocius conventus ejusdem loci, constituimus procuratores nostros dilectos filios A., priorem, et Guillelmum, sacristam Lesatensem, super conpositione facta vel facienda inter nos, ex parte una, et F., preceptorem domus milicie Templi Montissalnerii, et conventum ejusdem loci, ex altera, de questione quam predictus preceptor et conventus Montissalnerii faciebant vel facere poterant aut faciunt vel facere possunt in prioratu nostro de Salis, videlicet super refectione .XXIIIIor. militum quam ipsi dicunt se habere debere in jamdicto prioratu nostro de Salis, concedentes eisdem plenariam potestatem conponendi cum predicto preceptore et fratribus memorate domus Montissalnerii vel eorum procuratoribus super ipsa questione, ratum et firmum habituri perpetuo quicquid cum eis vel per eos factum sive conpositum fuerit, potestatem etiam concedentes eisdem super predicte questionis conpositione conficiendi puplica instrumenta que perpetuam optineant firmitatem. In cujus rei testimonio presentem paginam sigillo nostro duximus roborandam. Datum Lesatensi, in crastinum dominice Ascensionis, anno ejusdem .M°.CC°.XL°.I°.». Isti ergo omnes supradicti procuratores, videlicet frater P. de Castanhaco et frater A. de Rupeforti, pro se et pro predicto F., preceptore milicie Templi domus Montissalnerii, et pro toto conventu ejusdem domus presenti atque futuro, fecerunt finem et conpositionem cum predicto A., priore domus Lesati, et Guillelmo, sacrista ejusdem domus, super omni illa petitione, videlicet comestionis .XXIIIIor. militum quam dicebant se habere super prioratu de Salis, ita videlicet et in hunc modum quod ipsi, videlicet predictus frater P. de Castanhaco et frater A. de Rupeforti, pro se et pro predicto F., preceptore milicie Templi domus Montissalnerii, et pro toto conventu ejusdem domus presenti atque futuro solverunt et dereliquerunt domino Ber., Dei gratia abbati de Lesato, et ejus successoribus et toti conventui ejusdem domus presenti atque futuro totum illud quod eis petebant aut petere vel requirere poterant in prioratu de Salis ratione comestionis .XXIIIIor. militum, salvis tamen et retentis sibi .XII. sol. bonorum morl. super dicto prioratu quos quicumque fuerit prior de Salis vel ipsum prioratum tenuerit reddat inde illi quicumque fuerit comendator de Salis vel ipsum locum tenuerit pro domo Montissalnerii in Carniprivio annuatim, et de toto isto fine et conpositione predictus frater P. de Castanhaco, comendator de Canencs, et predictus frater A. de Rupeforti, comendator des Salis, pro se et pro predicto fratre F., preceptore milicie Templi domus Montissalnerii, et pro toto conventu ejusdem domus presenti atque futuro, debent et convenerunt et ma[n]daverunt facere bonam et firmam atque veram guirentiam predicto Ber., abbati de Lesato, et ejus successoribus et toti conventui ejusdem domus presenti atque futuro de omnibus amparatoribus qui in predicto prioratu de Salis ratione predicte comestionis .XXIIIIor. militum aliquid ibi peterent vel requirerent ullo tempore plus quam positum est ; item predictus A., prior domus Lesati, et Guillelmus, sacrista ejusdem domus, pro se et pro abbate de Lesato et ejus successoribus et pro toto conventu ejusdem domus presenti atque futuro solverunt et dereliquerunt sine ullo retentu quem ibi non fecerunt predicto fratri P. de Castanhaco, comendatori de Canencs, et fratri A. de Rupeforti, comendatori de Salis, et fratri F., preceptori milicie Templi domus Montissalnerii, et eorum successoribus et toti conventui ejusdem domus presenti atque futuro omnia illa gravamina et missiones et retardationes quas eis petere aut requirere poterant vel putabant ratione defensionis quam eis fecerant super predicta petitione comestionis .XXIIIIor. militum ; et recognoverunt et concesserunt se debere, reddere et persolvere comendatori de Salis, vel ipsum locum tenenti predictos .XII. sol. bonorum morl. pro predicto prioratu de Salis in Carniprivio annuatim. Hoc fuit factum .Xo. die introitus madii, feria .VIa., anno Domini .Mo.CC°.XL°.I°., regnante Lodovico Francorum rege et Raimundo comite Tholosano et Raimundo episcopo. Hujus facte conpositionis et hujus rei sic cognite et concesse sunt testes : Vitalis d’Isaort, prior Sancti Christofori de Bolbestrio, et P. Rosseu, prior de Salis, et Johannes, prior de Sancto Bead, monachi domus Lesati, et frater Calvetus, de domo Montissalnerii, et Raimundus Arnaldus, puplicus Rivorum notarius, et Ber. de Volpelaco et P. Raimundi de Peras, sacerdotes, et Poncius de Abbate et Bonetus, ejus frater, et Ber. de Abbate juvenis et A. Catalani, diachonus, et G. de Rivis et Garsias, puplicus Rivorum notarius, qui cartam istam scripsit.

Bibliographie

OURLIAC (Paul) et MAGNOU (Anne-Marie), Cartulaire de l’abbaye de Lézat, Paris, 1984, n°272, I, p.212-215

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9189, cartulaire 2 de l’abbaye Saint-Pierre de Lézat (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°216396 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte216396/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.