L'abbaye de Bonnefont, la commanderie du Temple de Montsaunès pour Montsaunès (commanderie du Temple)

<<</>>>

NuméroT01478

Genrecharte

Date (précise)02/1251

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Comminges



Auteur

L'abbaye de Bonnefont, la commanderie du Temple de Montsaunès

Bénéficiaire

Montsaunès (commanderie du Temple), Bonnefont (abbaye)

Regeste

Désignation, pour terminer les différends entre l’abbaye et la commanderie du Temple de Montsaunès, de quatre arbitres : Guilhem Ameil, cellérier, et Géraud Adoret, frère de Bonnefont ; P. de Carred et Arnaud de Roquefort, templiers ; choix d’Arnaud-Roger, évêque de Comminges, comme médiateur en cas de désaccord entre les arbitres ; engagement des deux parties d’observer intégralement les décisions arbitrales sous peine de versement de 50 livres morlanes.

Texte

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod cum diverse questiones et controversie verterentur et verti sperarentur inter venerabilem patrem R. abbatem et conventum Bonifontis, Cysterciensis ordinis, ex parte una, et B. Mancipii preceptorem Montis Salnerii et fratres ejusdem domus, ordinis milicie Templi, ex parte altera, ad removendam omnem materiam scandali et fomitem discordie, placuit eisdem partibus, non per errorem sed ex certa scientia, arbitros seu arbitratores eligere. Et pars abbatis et conventus Bonifontis elegit pro se fratrem W. Amelii, cellerarium majorem, et fratrem Geraldum Adoreti. Et pars preceptoris et fratrum Montis Salnerii milicie Templi elegit pro se fratrem P. de Carred et fratrem A. de Rupeforti ejusdem domus et ordinis. Quibus arbitris seu arbitratoribus promiserunt partes predicte firma stipulatione et sollempni quod stabunt cognitioni, judicio, compositioni, mandato seu semplici voluntati eorumdem arbitrorum et ad dies et loca ab eis sibi assignata comparebunt et quod de plano in ipsa causa procedent super omnibus et singulis questionibus. Si vero contigerit quod aliquis eorundem arbitrorum aliqua ratione seu occasione absens fuerit vel, quod absit, migraverit a seculo antequam arbitrium promulgatum fuerit, pars qui eum elegit tenetur loco ipsi alium substituere qui vices ejus in omnibus et per omnia suppleat bona fide. Insuper voluerunt partes et statuerunt quod si forte abbas Bonifontis predictus vel preceptor Montis Salnerii prefatus morte preocupati, quod Deus avertat, vel ad aliam dignitatem vocati fuerint vel ad alia loca translati, nichilhominus conventus Bonifontis et fratres milicie Montis Salnerii tenentur exequi et observare omnia supradicta, omnibus excusationibus, exceptionibus et dilationibus pretermissis. Promiserunt etiam partes jamdicte quod a toto discordia predicta super universis et singulis questionibus propositis coram ipsis arbitris in perpetuum reordent et omnia cessabunt secundum quod iidem arbitri statuendum duxerint vel dicendum. Si vero prenominati arbitri seu arbitratores in unum concordare non poterint, electus est a predictis partibus superior venerabilis pater dominus A. episcopus Convenarum, ita quod quicquid ipse vel duo ex arbitris supradictis vel alii loco illorum substituti, sicut superius expressum est, dixerint cognoscendo, diffiniendo, componendo, mandando seu specialiter arbitrando vel pronunciando quomodo et qualitercumque voluerint, jure observato vel non observato. Illud totum partes promiserunt et tenentur in perpetuum observare et non contravenire de jure vel de facto nec petere illud corrigi vel etiam emendari per aliquem judicem vel superiorem, verum si compromissum non servarent et in aliquo contra irent, sibi vicissim promiserunt stupulatione solempni dare et persolvere quinquaginta libras morl. nomine pene, ita quod pars non servans vel in aliquo contraveniens eis solveret parti observanti. Et super premissis omnibus universis et singulis fideliter adimplendis vicissim obligaverunt sibi omnia bona sua presentia et futura pro dicta pena liberari. Actum est hoc publice apud Sanctum Bertrandum Convenarum, mense februarii, anno Domini .M°.CC°. quinquagesimo. Rei hujus testes sunt : P. de Fita, archidiaconus Aranensis, B. de Antissan, archidiaconus Riparie, Willelmus Petrus de Syer, canonicus Civitatis, frater W. A. de Lezar, hospitalarius, B. de Fita, laycus, frater B. de Lez et frater D. monachi Bonifontis, frater A. Pelicer, templarius, et Johannes notarius domini episcopi Convenarum, qui cartam istam scripsit. Et ne super premissis in posterum aliqua valeat suboriri dubitatio, presentem paginam ad testimonium rei geste conscriptam predictus dominus episcopus Convenarum, dictus abbas Bonifontis, de concensu conventus sui, et predictus preceptor, de consensu fratrum suorum, sigillorum suorum munimine roboraverunt.

Bibliographie

SAMARAN (Charles) et HIGOUNET (Charles), Recueil des actes de l’abbaye de Bonnefont en Comminges, Paris, 1970, n°367, p.160-161

Source de l'édition

Toulouse, AD Haute-Garonne, H Malte Montsaunès III, 2 ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°216119 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte216119/. Date de mise à jour : 17/02/14. Première version : 10 juin 2010.