Le chapitre cathédral d'Auch pour Auch (chapitre cathédral)

<<</>>>

NuméroT01226

Genrecharte

Date (précise)26/07/1244

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Auch



Auteur

Le chapitre cathédral d'Auch

Bénéficiaire

Auch (chapitre cathédral)

Regeste

Règlement du désaccord survenu entre la maison du Temple de Bordères et le chapitre de Sainte-Marie d’Auch, au sujet des dîmes de certaines églises du Magnoac. Les arbitres décident que, moyennant une rente payée en nature par les frères de la milice du Temple au chapitre d’Auch, lesdits frères jouiront en paix des églises désignées dans la charte.

Texte

[CONVENTIO INTER CAPITULUM AUXITAN. ET FRATRES MILITIE TEMPLI DE BORDERIIS SUPER ECCLESIIS DE ARCHIDIACONATU DE MAGNOAC] In nomine Domini. Noverint universi presentes atque futuri, quod cum longa discordia esset inter ecclesiam Auxitanam et domum milicie Templi de Borderes et de Biusos super decimis, primiciis, quartis et aliis de archidiaconatu de Magnoag, tandem positum fuit ab utraque parte voluntarie quod starent arbitrio fratris Fortanerii de Seados, comendatoris de Monsalnes, et Bernerii de Casalis, quicquid ipsi vellent facere juditio vel compositione et aliorum quos ipsi vellent vocare ad arbitrium supradictum, et ipsi vocaverunt dominum Peregrinum de Turre abbatem Benedictionis et Gillelmum d’Aries priorem de Gala et F. d’Albis capellanum Castri Novi. Assignata igitur die, convenerunt apud Castrum Novum de Magnoaco. Vero frater Vitalis d’Orleis comendator de Borderes, tunc temporis, cum litteris sui magistri de rati abitione, et R. prior Auxitanus et archidiaconus Magnoaci cum similibus litteris capituli Auxitani et de voluntate Ugonis de Pardelano, vicarii Auxitani et episcopi Bigorritani, comparuerunt coram arbitris supradictis. Archidiaconus supradictus petebat pro ecclesia Auxitana tres partes decime ecclesie de Sarignag et tres similiter de Tedoli et tres de Morere et tres de Sisos, quas ipsi tenebant de donativo segnori de Iese, quartas vero partes ipsemet possidebat ; petebat etiam illas partes quas tenebat apud Bieusos et apud Belpuei, de donativo de W. A. de Bieusos et insuper quartam partem decime sui aratri de Bieusos et tres partes decime ecclesie de Puntaos, quas dominus A. W. de Labarte occupabat pro quadam contentione que fuerat inter supradictos adversarios : de decima de Puntaos, predicti vero arbitri, auditis querimoniis prioris et ecclesie Auxitane et responsionibus fratrum domus milicie Templi, de voluntate utriusque partis talem compositionem fecerunt, quod domus milicie Templi absolveret decimam de Puntaos pro se et suis successoribus R. archidiacono et ecclesie Auxitane et fideliter laboraret, quod possessionem suam recuperaret ecclesia Auxitana, et quod redderet sex sestarios bladi, duos scilicet tritici et duos ordei et duos milii Auxitane ecclesie perpetuo annuatim. Posuerunt nichilominus quod archidiaconus et dicta ecclesia Auxitana absolveret, de voluntate capituli et vicarii supradicti, per se et successores suos omnes illas, partes decime quas petebant in ecclesiis supradictis, scilicet de Sarignag, et de Tedoli et de la Morere et de Sisos et de Bieusos et de Belpuei, hanc compositionem fecerunt supradicti arbitri, scilicet frater Fortanerius de Seados preceptor de Monsalnes et dominus Bernerius de Casaus et Peregrinus de Turre abbas Benedictionis et Guillelmus d’Aries prior de Galan et frater de Albis capellanus Castri Novi, pena etiam imposita fuit non observanti, quod L marcas redderet observanti et si vellet procedere in illam causam non audiretur nisi prius redderet dictas marchas. Testes hujus rei sunt, frater Wilelmus Fuert d’Oson et frater Garcias de Carrei preceptor, tunc temporis, del Planta et frater Raimundus de Casaus preceptor de Bieusos et Calvetus de Pegula, lo Faub de Puntaos, et Wilelmus de Barta capellanus de Bieusos et Giraldus de Pueisegur sacerdos et Wilelmus Chavare et Martinus qui scripsit hanc cartam, nutu ac precepto utriusque partis. Hoc fuit actum in ecclesia Castri Novi, crastina die post festum beati Jacobi ; et ut presens compositio robur optineat firmitatis presentem paginam sigillis comendatoris de Borderes et capituli Auxitani fecimus roborari, anno Domini M°CC°XV°IIII°. A B C D E

Notes

Chirographe : ABCDE

Bibliographie

LACAVE LA PLAGNE BARRIS (Cyprien), Cartulaires du chapitre de l’église métropolitaine Sainte-Marie d’Auch. Cartulaire blanc, Paris-Auch, 1899, n°LXXIII, p.300-301

Source de l'édition

Auch, AD Gers, G 17, cartulaire du chapitre cathédral Sainte-Marie d’Auch, cartulaire blanc (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°215867 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte215867/. Date de mise à jour : 03/10/13. Première version : 10 juin 2010.