Bernard de Caillavet prieur de Vivent pour Auch (chapitre cathédral)

<<</>>>

NuméroT01213

Genrecharte

Date (approximative)1274

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Auch



Auteur

Bernard de Caillavet prieur de Vivent

Bénéficiaire

Auch (chapitre cathédral)

Regeste

Vidimus du testament de Bernard de Caillavet, prieur de Vivent. Par ce testament Bernard ordonne d’employer ses biens meubles au payement de ses dettes, qu’il énumère. Il choisit comme lieu de sépulture l’église de Sainte-Marie d’Auch, et lègue à cette église et au chapitre la moitié de la dîme de Gelas pour les frais de son anniversaire, et l’autre moitié au prieuré de Vivent. Il fait plusieurs autres legs, suppliant le comte de Fezensac de tenir la main à la fidèle exécution de ses dernières volontés.

Texte

[TESTAMENTUM BERNARDI DE CAILLAVET] Noverint universi presentes pariter et futuri, quod nos officialis Auxitanus vidimus et tenuimus et de verbo ad verbum legimus quandam litteram sigillis Bernardi de Calhaved prioris de Vivento et Geraldi de Boneto archidiaconi Elizone in ecclesia Auxitana sigillatam, cujus tenor talis est : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Noscant presentes pariter et futuri, quod Bernardus de Calhaved, prior de Vivento, Auxitane diocesis, sue salutis non immemor, licet infirmus corpore, mente sanus, infirmitate non victus, de suppremis cogitans, suum testamentum ultimum nuncupatum suo bono sensu et bona memoria condidit in hunc modum in quo suam posuit ultimam voluntatem, volens et mandans quod valeat pro testamento vel ultima voluntate vel pro codicillo vel pro quo vel quibus melius valere poterit, cassans et revocans omnem aliam ordinationem factam et faciendam, testamentum, codicilles et quancumque aliam isti contrariam voluntatem. In primis voluit et mandavit, quod de bonis suis mobilibus infra scriptis executores sui satisfaciant querelantibus et creditoribus suis et postea salvant legata et ordinationem suam de dictis bonis suis infra scriptam et possessiones prioratus de Vivento quos idem prior acquisivit cum augmentis et juribus et pertinenciis suis, voluit et mandavit idem testator, quod essent perpetuo dicti prioratus, et quod residuum dictorum mobilium erogaretur pauperibus pro anima dicti testatoris per manus ipsorum executorum et in hoc omnipotentem Deum sibi heredem instituit. Item recognovit se debere B. d’Antras qui alias vocatur Gaudot, sexaginta VI solidos morlanorum, et Johanni qui vocatur Maestron C solidos ; Ricsende ancille sue XXX solidos ; Johanni de Baulencs XXXIIIIor solidos ; R. del Escoot LX solidos ; Sancio de Bona Vacca, presbitero, XXVI solidos ; Vitali de Bertin XVII solidos et XV concas Vicenses avene ; Andree dels Solers V solidos ; R. de Francescas III solidos ; Deomloude deu Cos II solidos. Item recognovit quod vinea quam idem prior emit d’en Godrafe est et esse debet dicti Johannis qui dicitur Maestron et quod de dicti Johannis denariis fuit empta. Item recognovit se debere Bidoto, fratri dicti Maestron, L solidos quos de dictis bonis sibi mandavit restitui sive reddi. Item elegit sepulturam in majori ecclesia Auxitana et dedit ordinavit et legavit medietatem tocius decime de Gelas, excepta quarta archidiaconali, capitulo dicto ecclesie Auxitane pro anniversario suo et quod alia medietas sit domus sue prioratus de Vivento predicti, quam decimam asseruit se pro majori parte emisse, licet primo fuisset ipsi prioratui, pro paucis denariis obligata. Item legavit pro comestione confratrie de Savanes XX solidos. Item voluit et mandavit quod predicti executores sui satisfaciant de dictis bonis mobilibus pro impenso ipsi priori servitio familie sue secundum quod ipsis videbitur expedire. Item legavit unum per boum, quod habebat, dicto prioratui et bladum ad seminandum non necessarium in terris dicti prioratus. Item dictus prior recognovit quod Bonus Senhorius del Cossol obligavit pignori pro X solidis morlanorum quondam prioratui de Vivento medietatem decime de Dalbs, excepta quarta archidiaconali, quam medietatem decime reddidit B. del Cossol capellano de Bonas ibidem presenti, qui se gerebat pro herede in solidum dicti Boni Senhorii qui quitavit dicto prioratui et dedit in helemosinam quicquid idem prioratus inde perceperat, a tempore dicte obligationis citra, et solvit ipsi priori X solidos pro quibus fuerat obligata predictos, ita tamen quod ipsa decime redditio et restitutio esset facta ipsi capellano et alii heredi cuilibet prefati Boni Senhorii si extaret. Verum dictus testator fecit et constituit executores presentis ultime voluntatis, fratrem Ugonem de Bidarelh, Vitalem de Bertin, Gassionem Escolan, ita quod ipsi vel major pars eorum mandent executioni omnia et singula supradicta, de consilio magistri G. de Boneto archidiacono Elizone, et rogavit suppliciter idem testator comitem Fezenciacem et Armaniacensem quod ipsam ultimam voluntatem sustineat nec permittat dictis executoribus suis in predictis ab aliquo inferri violentiam. Item voluit et mandavit quod ipsi executores teneant dictum prioratum cum bonis et juribus suis, post istius testatoris obitum, donec a domina abbatissa de Luguers aliud contrarium receperint in mandatis. Actum fuit hoc die veneris post festum sancti Dionisii apud Viventum, anno Domini M°CC°LXX quarto, testibus presentibus et vocatis, frater Arnaldus de Forces, frater Bertrandus de Agenno ordinis minorum, Raimundus de Cionio miles, dominus B. de Syirac miles, Raimundus de Bruno, G. de Francescas, Sancius d’Orzan, R. de Delfogar presbiterum, Ricardum de Londras, magistrum Rogerium presbiterum. In cujus rei testimonium ad instanciam dicti archidiaconi dictam litteram transcribi fecimus et presentibus in veritatis tenorem sigillum dicte curie duximns apponendum.

Bibliographie

LACAVE LA PLAGNE BARRIS (Cyprien), Cartulaires du chapitre de l’église métropolitaine Sainte-Marie d’Auch. Cartulaire blanc, Paris-Auch, 1899, n°LXV, p.276-279

Source de l'édition

Auch, AD Gers, G 17, cartulaire du chapitre cathédral Sainte-Marie d’Auch, cartulaire blanc (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°215854 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte215854/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.