Godefroy pour Beaulieu-sur-Mémoire (abbaye Saint-Pierre-et-Saint-Paul)

<<</>>>

NuméroT01002

Genrecharte

Date (précise)08/0887

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Limoges



Auteur

Godefroy

Bénéficiaire

Beaulieu-sur-Mémoire (abbaye Saint-Pierre-et-Saint-Paul)

Regeste

Donum quod fecit Gotafredus pro anima genitoris sui.

Texte

Oportet unumquemque de terrenis ad cœlestia et de caducis ad mansura transire, ne forte mors improvisa aliquem imparatum inveniat ac sine ullo respectu divinæ pietatis ab hoc sæculo discedentem. Quapropter, ego in Dei nomine Gotafredus consideravi casum fragilitatis sæculi, et de Dei misericordia confidens, cedo res meæ proprietatis ad monasterium quod vocatur Belluslocus, in honorem videlicet S. Petri et S. Felicitatis et aliorum sanctorum, ubi vir venerabilis Gairulfus abbas præesse videtur : hoc est ecclesiam meam quæ est in pago Caturcino, in vicaria Casliacense, quas est fundata in honorem S. Petri, seu mansos meos qui ibi sunt adhærentes : mansum ubi Archambertus visus fuit manere, et alium mansum ubi Aigfredus visus fuit manere, mansum ubi Leotfredus visus fuit manere, mansum ubi Martinus visus fuit manere, mansum ubi Gisramnus visus fuit manere, mansum ubi Ermenteus visus fuit manere, mansum ubi Leo visus fuit manere. Hæc omnia superius nominata, cum omnibus, ad se pertinentibus, vel quantumcumque in ipso loco visus sum habere vel possidere, pro remedio animæ meæ et pro anima genitoris mei Gotafredi, Deo salvatori omnium offero, pro stipendiis et usibus monachorum, ut post hodiernum diem possideant, teneant et faciant de rebus ipsis quicquid voluerint, jure ecclesiastico. Sane, quod minime credo, si ipse, immutata voluntate, aut ullus de heredibus meis, vel ulla immissa persona contra cessionem istam ire aut inquietare præsumpserit, inprimis iram Dei incurrat et sanctorum ejus, deinde componat, socio fisco, auri libras duas argenti pondera quatuor coactus exsolvat, et sua repetitio nullum obtineat effectum ; sed præsens cessio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Facta cessione ista in mense augusto, anno III quo Kallamandus rex migravit ab hoc sæculo. S. Gotafredi qui cessionem istam fieri vel adfirmare rogavit. S. Avidi. S. Aldebaldi. S. Aiguini. S. Guitbaldi. S. Gairaldi. S. Ainardi. S. Rotberti. S. Berdandi.

Bibliographie

DELOCHE (Maximin), Cartulaire de l’abbaye de Beaulieu (en Limousin), Paris, 1859, n°CLXIX, p.235-236

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 493, cartulaire de l’abbaye Saint-Pierre de Beaulieu (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°215643 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte215643/. Date de mise à jour : 11/10/13. Première version : 10 juin 2010.