Aunbert, sa femme Alda pour Beaulieu-sur-Mémoire (abbaye Saint-Pierre-et-Saint-Paul)

<<</>>>

NuméroT00973

Genrecharte

Date (précise)07/0893

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Limoges



Auteur

Aunbert, sa femme Alda

Bénéficiaire

Beaulieu-sur-Mémoire (abbaye Saint-Pierre-et-Saint-Paul)

Regeste

Laxa Aunberti et Aldanæ in villa Columbario.

Texte

Oportet unumquemque de terrenis ad cœlestia et de caducis ad mansura transire, ne forte mors improvisa aliquem imparatum inveniat ac sine respectu ullo divinæ pietatis ab hoc sæculo discedentem. Quamobrem nos enim Aunbertus et uxor mea Alda, cedimus mansum nostrum qui est in pago Caturcino, in vicaria Casliacense, in villa quæ dicitur Columbario, ad monasterium quod vocatur Belluslocus in honorem videlicet S. Petri et S. Felicitatis aliorumque sanctorum, ubi vir venerabilis Rainulfus abbas præesse videtur. Ipsum mansum ubi Uinibertus visus est manere, cum orto, cum terris cultis et incultis, quæsitum et quod est adinquirendum, quantum nostra cernitur esse possessio, totum et ad integrum, pro remedio animarum nostrarum, Deo salvatori omnium et S. Petro offerimus, in stipendiis et usibus monachorum, ut post hodiernum diem habeant, teneant, possideant et faciant de ipsis rebus jure ecclesiastico quicquid elegerint. Sane, quod minime credimus, si nos ipsi, immutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus nostris qui contra cessionem istam ullam litem generare præsumpserit, componat solidos C, et quod petit non vindicet ; sed præsens cessio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Facta est cessio ista in mense julio, anno VI regnante Odoni rege. S. Aunberti. S. Aldane uxore ejus, qui cessionem istam fieri vel adfirmare rogaverunt. S. Riqualdi. S. Andraldi. S. Ratfredi. S. Guarnerii.

Bibliographie

DELOCHE (Maximin), Cartulaire de l’abbaye de Beaulieu (en Limousin), Paris, 1859, n°CXL p.194-195

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 493, cartulaire de l’abbaye Saint-Pierre de Beaulieu (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°215614 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte215614/. Date de mise à jour : 11/10/13. Première version : 10 juin 2010.