Alain 3 Rebrit duc de Bretagne pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)

<<</>>>

NuméroR00373

Genrenotice

Date (précise)16/04/1027

Authenticitéfaux

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Alain 3 Rebrit duc de Bretagne

Bénéficiaire

Redon (abbaye Saint-Sauveur)

Regeste

CCCLXXIII. Quiberon Postulat ab Alano comite Catuuallon abbas Roton. insulam Sti Gutuali ubi morabatur vir probus nomine Gurki. Catuuallon, abbé de Redon, alla voir un certain Gurki qui habitait sur l'île de Locoal-Mendon [56] et, sur les conseils d'Alain, dux de Bretagne, on donna cette île aux moines de Redon. Les moines et Gurki allèrent également voir un comte qui chassait sur l'île de Quiberon (56) et lui demandèrent de la céder aux moines. Fait à Quiberon (56).

Texte

SAPIentes viri et maxime doctores aecclesiarum hanc utilem consuetudinem semper observaverunt super his quę utilia et necessaria erant, ut ad memoriam in futurum reducerentur litteris descibere curabant, usi sapienti consilio, quia quicquid scribitur melius et levius retinetur. Nos vero consuetudines illorum, quia bone sunt, sequentes, quicquid in posterum scire et retinere volumus, litteris describere decrevimus. Ut ergo liquidius clarescat et facilius ad memoriam reducatur, ad utilitatem tam presentium quam futurorum, auxiliante Deo, describere curavimus qualiter vir Deo plenus Catuallonus, abbas aecclesie Sancti Salvatoris rothonensis, cum consilio suorum monachorum, perrexit ad quendam probum virum Gurki nomine, qui in insula quę vocatur insula Sancti Gutuali morabatur, quam ipse, post destructionem Britannię, edificaverat, quę a Normannis destructa fuerat. Ex jussu et voluntate Alani tocius Britannię ducis, Gaufridi filii, qui etiam rex a nonnullis vocabatur, quem humiliter et cum omni mansuetudine, ut pote vir prudens et in cunctis providus, ammonuit quatinus prefatam insulam pro salute suę animę Sancto Salvatori suisque monachis in elemosina sempiterna concederet. Quod ille audiens, primo quidem exhorruit; erat enim vir ferus, genere normannus, qui et induebatur semper albis vestibus ex pura lana contextis. Sed postea, nutu Dei et ammonitione sancti viri compunctus, quod ipse venerabilis abbas et monachi petebant, scilicet prefatam insulam, cum omnibus terris ad eam pertinentibus, sicuti ipse libere possidebat, sic ex toto corde et cum magna devotione in manu prefati abbatis Sancto Salvatori suisque servientibus in perpetuum dedit et concessit; et ut hoc libentius concederet, ab ipso abbate et a fratribus qui cum eo erant in beneficium et in fraternitatem supradictę aecclesię, sicuti unus ex monachis, receptus est, nec hoc pretereundum est quod ipse prefatus vir quandam partem insulę quam vallo et fossato ab alia parte insulę divisit, quamdiu viveret, retinuit; post mortem vero monachis prefatis, sicuti et alia pars, remaneret. Tunc prefatus abbas et sepedictus vir unanimes ad curiam comitis supradicti perrexerunt, in illis namque diebus erat venerabilis comes in insula quę vocatur Keberoen, ubi sepissime veniebat et frequentissime venationes exercebat. Qui cum ante comitem venissent, illumque salutassent, comes honorifice eos resalutavit et accuratissime suscepit. Deinde venerabilis abbas et sepefatus vir, erigentes se cum magna mansuetudine, peticionem quam querebant comiti suisque baronibus notificaverunt; petierunt namque quatinus comes, pro salute suę animę suorumque parentum necnon pro incolumitate et prosperitate tocius regni, prefatam insulam Sancti Guituali, cum omnibus terris ad eam pertinentibus, videlicet totam terram de Minihi et totam terram de Plec et septem villas in Ploehidinuc, id est, Kaer en Treth, Kaer Guiscoiarn, Kaer Gleuhirian, Kaer Kerveneac, Kaer en Mostoer, Kaer Euen, Kaer Caradoc, Sancto Salvatori suisque monachis in elemosina sempiterna tribueret et concederet. Quod comes audiens, super hoc consilium cum suis accepit; quo accepto noluit differre peticionem quam querebant, diligebat enim abbatem Catuallonum nimium, sicuti fratrem suum, et Sancti Salvatoris locum; sed libentissime, cum consensu et voluntate illius supradicti viri qui cum abbate venerat, cum consensu etiam Judicalis venetensis episcopi qui, rogatu nobilissimi comitis quicquid sibi et aecclesie Sancti Petri in ipsa insula et in terris que ad ipsam pertinent, episcopalis dignitatis competebat, preter consecrationes aecclesiarum et ordinaciones clericorum, in perpetuum Sancto Salvatori suisque servientibus tribuit et concessit, cum consensu etiam baronum qui cum ipso erant, libere, sicuti ipse et sui antecessores tenuerant, sine censu et sine tributo nec sibi nec posteris nec alicui mortalium nisi monachis supradictis, sic in manu supradicti abbatis, ad opus et ad utilitatem Sancti Salvatoris rothonensis monachorum, dedit et firmiter usque ad finem seculi concessit. Concessit etiam quod nullus prepositus, nullus villicus, nullus alicujus dignitate preditus unquam homines monachorum aliqua occasione audeat distringere vel ad seculare judicium ante se vocare; sed abbas Sancti Salvatoris et monachi, si forisfecerint ubi locus et tempus fuerit, ante se judicium, secundum quod sibi visum fuerit, faciant. Volumus enim et omnino imperamus, ut semper monachi in quiete sint, suisque hominibus eis in pace servire liceat. Insuper hoc etiam ipsis concessit quatenus quicquid lucrari et adquirere poterunt, ab omnibus hominibus qui in confinio et in vicinio prefatę insulę habitant, concessione et dono ipsius libere habeant, et in perpetuum in summa quiete possideant. Factum est hoc dominica die, in prefata insula Keberoen, coram multis nobilibus nomina quorum subter scribentur, anno ab incarnatione Domini .M.XXVII., circulus lune .II., indic. .XI., epacte .XXII., concurr. bi. (sic), luna .VII., Alano tocius Britannię monarchiam strenue gubernante, Henrico regnum Francię obtinente, Judicaelo episcopatum venetice urbis amministrante, Maino in episcopatu redonensis aecclesię existente. Hujus convencionis testes hii sunt: Alanus, comes, qui donum dedit et firmavit, testis; Eudo, frater ejus, testis; Euenus Linzoel, frater ejus, testis; Mainus, redonensis episcopus, testis; Judicael, venetensis episcopus, testis, qui hanc donationem corroboravit et quod superius dictum est dedit; Rotbertus Vitriacensis, testis; Alanus de Rex, testis; Herveus Lohoiacensis; Guethenocus de Poubels, testis; Rodaldus Eufatus, testis; Alveus, Duoredi pater, testis; Guituallus et Daniel, duo apostoli, testis; Hugolinus de Henbont, testis; Glehoiarnus, faber, testis; Rivodus, qui aecclesiam Sancti Guituali cum prefato Gurki fecit, testis; Vitalis de Minihi, testis; David de Ploihinoc, testis; Aldroinus et Milon, duo capellani supradicti comitis, qui ex jussu ipsius hanc cartulam composuerunt, testes; Bili, archidiaconus aecclesię Sancti Petri venetensis, et Berhaldus, gramaticus, et Morvanus et Hugolinus ejusdem aecclesiae duo decani, testes; Catuallonus, abbas, qui donum recepit, testis; Hogonnanus, prior; Perenesius, Almodus, Euenus, Sausoiarnus, Rodercus, monachi, testes; Alui, presbyter; Corehen, presbyter; Guinemerus, presbyter, testis; Gurki, qui donum ex parte dedit et concessit, testis; de laicis: Leran de Reus, Durocus, Maenki, Hoiarnus, Blenliuet, et alii quam plures, testes. Signum Alani ducis ***; signum Judicalis episcopi ***.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 326-329.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 178v-180. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214495 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214495/. Date de mise à jour : 31/07/13. Première version : 10 juin 2010.