Waulterius de Lohéac pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)

<<</>>>

NuméroR00366

Genrenotice

Date (précise)29/06/1101

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Waulterius de Lohéac

Bénéficiaire

Redon (abbaye Saint-Sauveur)

Regeste

CCCLXVI. Lohéac Waulterius, filius Judicaelis, de Lohoiac, Roton. monasterio dat Sanctae Crucis particulam aliasque venerandas reliquias. Istae antem solemniter transferuntur atque deponuntur in ecclesia a supradicto Judicaele constructa. Tradit idem Waulterius duas domos et vineam quam optimam multaque alia dona ad monasterium ibi aedificandum et pro victu ac vestimento monachorum qui sub obedientia abbatis Roton. Deo ibi servituri sunt. Le miles Waulterius de Lohéac (35), fils de Judicaël, donna au monastère de Saint-Sauveur de Redon un morceau de la Croix et d'autres reliques vénérables. Ces dernières furent transférées et déposées solennellement dans une église construite par son père, Judicaël. Waulterius donna aussi deux maisons, situées près de son château, une très bonne vigne et d'autres dons pour y édifier un monastère et pour pouvoir à la nourriture et aux vêtements des moines qui vivront là, dans l'obédience de l'abbaye de Redon. Fait à Lohéac (35).

Texte

Notum sit tam presentibus quam futuris aecclesiae Dei fidelibus, quod Waulterius, Judicaelis filius de Lohoac, quidam miles nobilissimus et illius castri princeps et dominus, illius igne succensus qui suis fidelibus dixit, date elemosinam et omnia munda vobis erunt, pro salute suę animę et pro remedio animarum sui patris ac matris atque fratrum, necnon ut sibi in hac vita cuncta per divinam misericordiam prospere succederent, Sancto Salvatori suisque monachis quoddam venerandum et honorabile sanctuarium, quod frater suus, videlicet Riocus, dum iret Hierosolymam, adquisierat, et post mortem suam, nam in itinere ipso obiit, per manum Simonis de Ludron sibi transmiserat, scilicet quandam particulam Dominicę Crucis et de Sepulchro Domini et de cęteris Domini sanctuariis, cum maximis donariis quę subter scribentur, honorificę dedit et in perpetuum habere concessit. Quod postquam donavit ipse supradictus miles, cum episcopo Sancti Maclovii, Judicahel scilicet, et cum suo archidiacono Riuallono, necnon cum Willelmo abbate Sancti Meuenni et cum abbate Sancti Salvatoris Justino, non cum minima turba ejusdem aecclesiae monachorum, cum quibus interfuit Rotbertus de Arbressel quidam sanctissimus homo, cum grege suorum confratrum, necnon cum maximo concursu populorum, in quadam aecclesia quę in illius castro erat, quam pater ejus in honore Sancti SALVATORIS construere incoeperat, et monachis dederat, cum hymnis et laudibus collocari fecit, qui etiam ab abate humiliter et a monachis requisivit ut monachos ibi constituerent, qui, tam pro sua quam pro omnium salute, Deum exorarent et sanctuario honorifice servirent. Ad quorum opus, id est ad victum et ad vestimentum necnon ad ędificia construenda, duas meditarias, id est, duas domos quas prope castrum suum superius nominatum habebat, cum vinea quam obtima, necnon duas partes decimę de plebe quę dicitur Guischen, et quicquid redditus habebat de portu qui vocitatur Glanret, et partem suam de molendino quod illic est unde in natali apostolorum Petri et Pauli per manum Harscuidi monachi pro recognitione duos solidos super altare ejusdem ęcclesiae misit, sine censu et sine calumpnia alicujus viventis, sicuti ipse libere possidebat, ita libere in perpetuum abbati Sancti SALVATORIS et monachis, cum quodam cultello curvato, concessit et tradidit. Concessit etiam et cum omni libertate consuetudinum corroboravit quedam donaria quę pater suus et fratres sui antea dederant, scilicet Goven, quod pater suus liberam et immunem ab omni consuetudine dedit, et terram Inisani et terram Gerardi, necnon terram Retuetheni, quas Guethenocus frater ejus dedit et concessit, et quod Riocus frater ejus dedit, videlicet quicquid habebat in aecclesia Sanctę Marię de Guipri, et hortum quem Gleudennus habuit, et quandam terram quę in Guipri est, sicuti incole sciunt, et decimam de tribus molendinis de annona et de piscibus, id est, de molendino quod est in portu Mezac et de molendino de Baharon et de molendino de Gravot. Quod concessit etiam Gaufridus filius ejus et uxor ejus Gonnor. Concessit etiam et firmiter dedit forum quod in quadragesima ob reverentiam summi sanctuarii congregatur, absque aliquo retinaculo, monachis in perpetuum. Hoc etiam instituit et omnino vetuit ne quis suorum sequacium audeat in perpetuum de hac supradicta elemosina aliquid auferre, vel minuere, aut aliquas inmissiones preter quod nunc missum est inmittere, aut aliquam dominationem super abbatem ibidem exercere, neque de modo ibi retinendo ultra velle abbatis neque de censu obedientię, sed omnia in arbitrio abbatis et judicio pendeant.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 318-320.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 175r-v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214488 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214488/. Date de mise à jour : 02/08/13. Première version : 10 juin 2010.