Hurvodius pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)

<<</>>>

NuméroR00298

Genrenotice

Date (précise)16/07/1103

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Hurvodius

Bénéficiaire

Redon (abbaye Saint-Sauveur)

Regeste

CCXCVIII. Prigny Testatur Benedictus, Namnet. episcopus, Hurvodium presbyterum in Calvae suam Sto Salvatori dedisse hereditatem in Fruzai et in Arton, quam sub anathemate tenuerat. Benoît, évêque de Nantes, témoigna que Hurvodius, prêtre à Chauvé (44), a donné à Saint-Sauveur de Redon ses possessions, situées à Frossay (44), Chauvé (44) et à Arthon-en Retz (44), qu'il avait détenues en étant anathème. Fait à Prigny (44), dans le cloître de Sainte-Marie.

Texte

Benedictus, Dei judicio, Nannetensium episcopus, omnibus ea quę in hac cartula confirmata sunt servantibus, salutem et pacem. Contigit autem me maximam curiam clericorum et monachorum atque laicorum apud Prunniacum [opidum est in Rays] in claustro Sanctę Marię congregasse, et dum ibi essemus in unum, venit ad nos Huruodius presbyter de Calvae, qui professus est se suam hereditatem, quam in Fruzaio et in Calvae atque Arton sub maledicto tenuerat, Salvatori Deo et suis monachis dedisse, atque a monachis in elemosina quoadusque viveret vel ad monachatum venire vellet, recepisse; quod nos omnes audientes, gavisi sumus, et assensu omnium qui aderant, de clerico et de hereditate ejus abbatem Justinium et monachos sasivimus, atque sub maledicto constrinsimus omnes quicumque aliqua occasione de hoc dono monachos amplius inquietare scienter presumerent. Hujus rei testis et defensor sum ego ipse, Benedictus, episcopus, testis; Riuallonus, archidiaconus, testis; Mainfinidus et Tebaldus decani, testes; et Johannes, canonicus; Algisus, capellanus, testis; Morvanus, dapifer, testis; Petrus, cimentarius, et Goreden; Tecum, testis; abbas Justinus, qui donum recepit, testis; Glemarrocus, abbas, testis; Eudo et Paganus, testes; Jarnogonus et Robertus, testes; Helogonus et Moyses, testes, monachi Sancti Salvatoris; Gaiferius Pruniacensis, cum militibus suis; Bocello et Karbonello, vicario, testibus; Babino, filio Rohoiarn, teste; Garnerio et Eueno, testibus; Judicaele, filio Tangi. Sanctimoniales: Adenor, Amabilla et Amelina, testes. Data Prunniaco, in claustro Sanctę Marię, anno ab incarnatione Domini .M.C.IIII., mense julio, .XVI. kal. augusti, luna .IX., feria .V., epacta .XI., indicione .III.; Papa Paschasio, Philippo Francorum rege, Alano et Mathia comitibus Britannię. Amen.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 249-250.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 144v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214420 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214420/. Date de mise à jour : 01/08/13. Première version : 10 juin 2010.