Cadalo pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)

<<</>>>

NuméroR00059

Genrecharte

Date (précise)18/02/0849

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Cadalo

Bénéficiaire

Redon (abbaye Saint-Sauveur)

Regeste

LIX. Tradit Cadalun Roton. monachis alodum suum Linis sive Graciniago, in Coiron. Cadalun a donné au monastère Saint-Sauveur qu'on appelle Redon, où se trouvent les précieux corps des saints Marcelin, Ypotemus, Méloir, son alleu qu'on appelle Linis ou Griciniago (villa dans la commune de Coueron [44]), avec ceux qui y demeurent, dont les noms sont: Sicmaer, Sicbalt avec sa femme et ses enfants, Ecmaer avec sa femme et ses enfants, Gondram, Dagolena avec ses enfants, Sicbaldana avec ses enfants, Sicledruda avec ses enfants, Gonsedruda avec ses enfants. Acte fait à Ormedo (commune d'Orvault [44]).

Texte

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certa signa manifestantur; idcirco ego, Cadalun, in Dei nomine, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantia (sic) pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Cadalo, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse ad monasterium Sancti Salvatoris quod vocatur Roton, ubi pretiosa corpora sanctorum Marcellini, Ypotemi, Melori, hoc est, donavi supradictum alodum juris mei, qui vocatur Linis sive Griciniago, cum massis et mancipiis ibi cum manentibus his nominibus: Sicmaer; Sicbalt, cum uxore sua et infantibus; Ecmaer, cum uxore sua et infantibus; Gondram; Dagolena, cum infantibus suis; Sicbaldana, cum infantibus suis; Sicledruda, cum infantibus suis; Gonsedruda, cum infantibus suis; et est res supradicta in pago Namnetico, in condita Coironinse, cum domibus et aedificiis suis, cum vineis et terris, cum pratis et silvis, cum pascuis et adjacentiis suis, aquis, aquarumve decursibus, saltis et subjunctis, cum rex (sic) quisita et inquisita vel inquirenda, quantum ibidem est mea possessio, vel legitima dominatio, dono a die presente haec omnia superius nominata pro anime meae remedio, ad ipsum locum superius nominatum, perpetualiter trado atque transfundo, ita ut quicquid exinde pro oportunitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, post hunc diem, aut ullus de redibus (sic) meis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem quem (sic) ego, Cadolo, plenissima voluntate ad ipsum monasterium donavi, venire aut recusare aut aliquam calumniam generare presumpserit, tantum et alium tantum quantum ipse res continent multum componat, et quod repetit in nullis modis non vindicet, sed haec presens donatio diuturno tempore et firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Ormedo, .XII. kal. marc., anno nono regnante Karolo rege. Signum Cadalo, qui hanc donationem donavit et firmare rogavit; X. Odo; X. Uuaningo; X. Herleblando; X. Uuandefredo; X. Unfredo; X. Adalgaudo; X. Uuangario; X. Robono; X. Adalingo; X. Abbono; X. Tether; X. Uuilhelmo; X. Gehardo; X. Uuinhael; X. Teutho; X. Redeno; X. Frondobaldo; X. Primaldo; X. Sigiberto; X. Gulframno; X. Gauslino; X. Aldalfredo; X. Adam; X. Grimaldo; X. Omni; X. Hiuuardo. X.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 47-48.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 63r-v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214181 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214181/. Date de mise à jour : 31/07/13. Première version : 10 juin 2010.