Louis 1er le Pieux empereur des Romains pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)
NuméroR00002
Genrecharte
Date (précise)18/06/0834
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Vannes
Auteur
Louis 1er le Pieux empereur des Romains
Bénéficiaire
Redon (abbaye Saint-Sauveur)
Regeste
II.
Nominoe, missus imperatoris Lodouici, abbatiae Roton. donat partem terrae Ros, in Bain.
Nominoe, missus de l'empereur Louis (le Pieux), a donné aux moines qui habitent et suivent la règle de saint Benoît dans le monastère qu'on appelle Redon, sa part du territoire de Ros (commune de Bains), entre l'Oust et la Vilaine.
Texte
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, missus imperatoris Lodouuici Nomine (leg. Nominoe), considerans querelam ac tribulationem quam habet domnus noster imperator Lodouicus et gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, date elemosinam et omnia munda fiant vobis; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse ad illos monachos habitantes et regulam sancti Benedicti tenentes, in monasterio quod vocatur Roton, quod ita et feci; id est, donavi eis illam partem que vocatur Ros, circumcinctam ex duobus (sic) aquis, id est, ex Ultone flumine et Visnonie; et, ex tertia parte, de antiqua ecclesia Bain, sita in parte quę dicitur Spiluc pervenientis per finem hereditatis Uuethencor et per finem Villule quae dicitur Mutsin, usque ad flumen Ult; hoc totum dedi supradictis monachis, in elemosina Hlodouici imperatoris, cum massis et manentibus, cum silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, et cum omnibus adpenditis suis, ita ut quicquid exinde pro oportunitate (sic) monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, sicut a me videtur hodie esse possessum ita trado atque transfundo, totum atque integrum, supradictis monachis, in elemosina domni imperatoris, ut eum Dominus, per orationes eorum, adjuvare dignetur; et si fuerit aliquis, post hunc diem, qui contra hanc donationem aliquam calumniam fecerit, ad me veniat; et si rectum fuerit, ego mutabo ei in alio loco, et isti permaneant securi; et ista donatio, per omnia tempora, firma et inmutabilis permaneat. Factum est hoc in loco nuncupato Roton, .XXI. anno imperii domni Hlodouuici. Signum Uuoruuoret; X. Loieshoiarn; X. Rodalt; X. Uuoruuoret; X. Bledic; X. Morman; X. Vuotalin; X. Riskipoe; X. Conan; X. Kintuuallon; X. Guethencar; X. Derian; X. Hedremarchuc; X. Kalanhedre; X. Aithlon, Gulugan; X. Hailgugur; Raginarius episcopus subscripsit, .V. feria, .XIIII. kal. juli.
Bibliographie
COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 1-2.
Source de l'édition
Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 1r-v. (cartulaire)
Comment citer cette notice
Acte n°214124 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214124/. Date de mise à jour : 31/07/13. Première version : 10 juin 2010.